AAS 37 (1945), p. 308
Sierra Nevada; ad occidentem: divortium aquarum secundum lineam,,
quae transit per Paramo de Camasu et montes JTot/a Grande, usque ad
Oherela torrentem ; huius cursus usque ad Chitagà quod supra memoravimus
flumen. Territorium ita circumscriptum a dioecesi Neopampilor
nensi et a Praefectura Apostolica de Arauca segregamus, illudque in
novam Praefecturam Apostolicam «de Labateca» erigimus, et illam
Seminarii Yarumalensis pro Missionibus curis, ad Nostrum tamen et
Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus. Novae igitur huic Praefecturae
Apostolicae de Labateca eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure
communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
praesentibus haberetur si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit Incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quinto, die quintadecima Iunii mensis, Pontificatus Nostri
anno septimo.
Pro S. R. B. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Gard. FUMASONI BIONDI
Decanus Sacri Collegii S. C. de Propaganda Fide Praefectus
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
R&g. in Cane. Ap., vol. LJIJ* n/7£. — AL Trussar<n¿