AAS 37 (1945), p. 53

Beatificationis-causa modo inauguratur, inter insigniores ac studiosiqres
huius Santi clientes merito est annumeranda, ut strictam mox
dicemus.
Serva Dei anno 1845 die 6 Decembris e Iosepho Pérez Reina et Maria
Florido González in oppido «Valle de Abdalajis», intra Malacitanae
Dioeceseos fines nata, sequenti die baptismi sacramento regenerata
fuit, Annae Iosephae nominibus acceptis. Vix triennis, matre
demortua, sub patris ac Teresiae Reina, a viae, disciplina piissime fuit
educata. Porro virtutum germina, quae in puellae animo, veluti in fertili
agro, inserta fuerunt, uberes, progressione temporis, fructus attulerunt.
Enimvero Anna pueritia semper abhorrait, atque ad omnem honestatis
normam a teneris unguiculis animum composuit. Vel minimo
suorum nutui obedire, cum avia Ecclesiam frequentare ibique devote
versari, preces fundere, animum ad veram solidamque pietatem instruere,
in litterarum studia incumbere sollemne erat ipsi, ita ut omnes admirarentur
puellam omnia munia, suae conditioni accommodata, gravitate
supra aetatem sedulo semper obeuntem, non secus ac si ea, natura duce,
sponte perageret. Quare ad Christi corpus primitus suscipiendum mature,
praeter consuetudinem tunc vigentem, fuit admissa.

Oblatas nuptias fortiter respuit, seque Deo in proximorum solamen,
praecipue derelictorum, generose dedere statuit. Nonnullis tentaminibus
ingrediendi iii extantia Instituta incassum cedentibus, Malacitani
Episcopi consilio obsecuta novae religiosae familiae, in festo
Nativitatis Domini a. 1880, fundamenta iecit, cui ab eodem Episcopo
titulus inditus est : Congregatio Matrum derelietorum.
Serva autem Dei nomen assumpsit : Petra a S. Ioseph, quod cognomentum
ob specialissimam religionem, qua Sanctum Patriarcham prosequebatur,
sibi vindicavit. Insequenti anno prima religionis vota nuncupavit,
perpetua vero in festo S. Teresiae anno 1892.
Die 25 Quintiiis mensis a. 1891, summo animi gaudio ab Apostolica
Sede decretum Laudis obtinuit. Interim plures domos hic illic in Hispania
constituit, in quibus innumeri utriusque sexus miselli, ab omnibus
derelicti, animi solameli atque omnia ad vitam necessaria sunt assecuti.
Haec autem tam mira opera Serva Dei perfecit nulli humano
auxilio innixa, sed Deo dumtaxat freta ac S. Ioseph patrocinio, quod
usque praesentissimum est experta; quodque omnibus modis rependere
studuit. Porro tanta fuit eius erga hunc sanctum religio, ut omnes
domos, quas fundavit, sub eius titulo posuerit, nisi adiuncta aliud suasissent.
Ad Eum iugiter fidenterque confugiebat, ab Eoque mirifice atque
munifice exaudita semper erat. Persaepe enim in novis domibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.