AAS 37 (1945), p. 54

condendis, cum omnino inops esset, S. Ioseph auxilio invocato, tantam
pecuniae summam inopinato accipiebat, quanta ad debitum operis solvendum
tunc necessaria, et quandoque etiam plus satis. Propterea spe
ciali quoque veneratione S. Teresiam coluit, utpote quae in S. Ioseph
propagando cultu fuisset insignis.
Princeps autem huius Famulae Dei erga sanctum Patriarcham devotionis
monumentum merito habetur Sanctuarium, quod prope Barcinonem
ipsa cum continenti domo magnifice extruxit sub nomine : San
José de la Montaña, ubi demum postridie Assumptionis B. M. V. anno
1906, meritis plena, Ecclesiae sacramentis refecta, piissime obiit.
Annis 1932-33 in Barcinonensi Curia et, per Rogatoriales litteras,
in Malacitana, super scriptis, super sanctitatis fama ac obedientia urbanianis
decretis liturgicum cultum Servis Dei prohibentibus confecti
sunt ordinaria auctoritate processus, atque Urbem delati. Quum nullus
error in scriptis inventus sit, Sacra Congregatio die 26 Februarii a. 1943
decretum edidit pro causae progressu. Interim plures postulatoriae litterae
Pio Papae XI fel. rec, inter quas a Rege Catholico Alfonso XIII,
fuere transmissae, Introductionis causam implorantes.
Itaque quum omnia a iure praescripta essent parata, instante Riho
D. Carolo Calaf, Pontificii Hispanici Collegii Procuratore, atque causae
Postulatore legitime constituto, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis
comitiis die 28 nuper elapsi mensis apud Vaticanas aedes
habitis, Emus ac Rmus D. Cardinalis Fridericus Tedeschini, causae
Ponens seu Relator, dubium proposuit : An signanda sit commissio Introductionis
causae in casu et ad effectum de quo agitur, atque de ea
retulit. Emi ac Rmi Patres Cardinales, hac relatione audita, auditis
quoque Officialium Praelatorum suffragiis, praesertim R. P. D. Salvatore
Natucci, Fidei Promotore generali, omnibus perpensis, rescripserunt
: Signandam esse commissionem Introductionis causae, si Sanctissimo
placuerit.
Facta autem die infrascripto per eumdem Fidei Promotorem generalem
Beatissimo Patri relatione, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum
Patrum ratum habens, Sua manu commissionem Introductionis causae
Servae Dei Petrae a S. Ioseph subsignare dignata est.
Datum Romae, die 3 Decembris, Dom. I sacri Adventus, a. D. 1944.

£ß C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

L. © s -

A. Carinci, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.