AAS 38 (1946), p. 353

5. - Si confirmandi rationis usum sint assecuti, praeter statum gratiae,
aliqua dispositio atque instructio requiritur ut fructuose hoc sacramentum
valeant suscipere. Ministri igitur est pro singulorum aegrotorum
eaptu eos edocere de his, quae scitu sunt necessaria, intentionem aliquam
suscitando percipiendi hoc sacramentum ad robur animae conferendum.
Curari autem debet ab his, ad quos spectat, ut si dein convaluerint,
opportunis institutionibus circa fidei mysteria, naturam atque
effectum huius sacramenti diligenter instruantur. (Cfr. can. 786).6
6. - Ad normam can. 798, collati sacramenti adnotationem minister
extraordinarius in paroeciali confirmatorum libro peragat, ibidem in -
scribendo nomen suum ac nomina confirmati (et si eius subditus non sit,
etiam illius dioecesis et paroeciae), parentum et patrini, diem et locum,
adiectis demum verbis: « confirmatio collata est ex Apostolico indulto,
urgente mortis periculo ob gravem confirmati morbum ». Adnotatio
facienda est etiam in libro baptizatorum ad normam can. 470 § 2.
Si confirmatus sit alienae paroeciae, quamprimum minister ipse de
eollato sacramento parochum confirmati proprium certiorem reddat per
authenticum documentum, quod omnes notitias complectatur, de quibus
supra.
7. - Ministri extraordinarii tenentur praeterea singulis vicibus statim
ad Ordinarium dioecesanum proprium authenticum nuntium mittere
collatae a se Confirmationis, additis adiunctis omnibus in casu
concurrentibus.
8. - Ordinarii loci est ministros extraordinarios, de quibus supra,
huius decreti praescriptiones meliore, quem censuerit, modo edocere,
iisdemque singillatim explanare ut pares omnino inveniantur tam gravi
negotio obeundo.
9. - Eiusdem Ordinarii loci officium est quolibet anno, sub initio anni
proxime insequentis, relationem mittere ad hanc S. Congregationem de
numero confirmatorum, necnon de ratione a ministris extraordinariis
suae dicionis in tam praeclaro munere perfungendo adhibita.

Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XII, in Audientia
Excmo Secretario huius Sacrae Congregationis die 20 Augusti 1946
concessa, decretum de quo supra approbare et Apostolica Auctoritate
munire dignatus est, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis,
minime obstantibus ; mandavitque ut idem decretum, in Actorum

• Cfr. S. Off., 10 apr. 1861 in Collect. S. O. de Prop. Fide, edit. a. MCMVH. vol. V
p. 663, n. 1213; Cathechismus Romanus, De Confirmatione.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.