AAS 39 (1947), p. 166
ex illa Allahabadensi dioecesi territorium seiungimus, civiles districtus
de Goraldipur, Azamgarli, Ballia, Jaunpur, Ghezipur, Behares et Mirza
complectens, illudque in novam erigimus et constituimus Praefecturam
Apostolicam, quam de Gorahhpur denominandam decernimus. Illam
porro apostolicis Fratrum Minorum Capucinorum, qui in regione illa
tam sollerter adlaborant, curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis
beneplacitum, concreditam volumus. Dioecesim vero Allahabadensem,
praefatis civilibus districtibus imminuta, cui memoratus Ioseph Angelus
Poli Episcopus rite renunciavit, clero saeculari Indae nationis posthac
concreditam volumus ac decernimus, maxime in Domino confisi uberiores
fructus in Christi regno prolatanda inter cives suos percipi posse.
Novae igitur Praefecturae Apostolicae de Gorakhpur eiusque pro tempore
Praesulibus omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Antistites iure
communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et. iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel oflicio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praebentibus
haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum. .
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, die undecima Iulii mensis, Pontificatus Nostri
anno octavo.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.
f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco £& Plumbi
Reg. in Cana. Ap., vol. LXXII, n. 11. — Al. TrussaMi.