AAS 39 (1947), p. 167

LIMANA
(ICENSIS) . •

AB ARCHIDIOECESI LIMANA ET A DIOECESI A Y ACUQUEN SI TERRITORII PARS SEIUN-

GITUR ET NOVA EXINDE « ICENSIS » DIOECESIS CONSTITUITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad maiora christifidelium utilitatem quam maxime prodest dioeceses
nimio redundantes territorio dividere et novas exinde constituere aliorum
Praesulum regimini concredendas. Peropportunum itaque Nobis visum
est preces excipere, quibus ab Apostolica Sede expostulatum est ut quaedam
territorii pars Limanae Archidioecesis, quae quidem latius se extendere
videtur, separetur, atque exinde, adiecta ipsi paroecia una ab Ayacuquensi
dioecesi seiungenda, nova erigatur dioecesis, alteri vigilanti Pastori
committenda. Consentientibus igitur venerabilibus Fratribus Archiepiscopo
Limano et Episcopo Ayacuquensi, habito quoque venerabilis Fratris
Nuntii Apostolici in Republica Peruviana favorabili voto, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio ac suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, Nos, rei opportunitate perpensa, certa scientia, de apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine a memorata Archidioecesi Limana totum
territorium seiungimus vulgo Departamento civil de Ica, sequentes paroecias
complectens : Ingenio, Lurén, Nazca, Palpa, Pueblo Nuevo, San
Jerónimo de Ica, San Juan, Carmen, Chincha Alta, Chincha Baja, Sunampe,
Humay et Pisco ; a dioecesi autem Ayacuquensi paroeciam distrahimus
Chavin, ad memoratum Departamento civil de Ica et ipsam
pertinentem, atque istarum omnium paroeciarum territorium in novam
erigimus et constituimus dioecesim, quam Icensem nuncupari decernimus.
Novae autem huius dioecesis episcopalem sedem in Ica urbe, a qua
dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus, quam propterea ad civitatis
episcopalis fastigium extollimus, ecclesiam vero in hac urbe exstantem,
Deo in S. Hieronymi Doctoris Maximi honorem dicatam, quae
vulgo La Merced denominatur, et in qua Episcopi cathedram Agimus,
ad Ecclesiae Cathedralis gradum et dignitatem evehimus. Huic igitur
Cathedrali Ecclesiae atque Icensibus pro tempore Episcopis iura omnia,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.