AAS 39 (1947), p. 168
honorés, insignia, privilegia tribuimus, quibus ceterae per orbem cathedrales
Ecclesiae earumque Antistites iure communi fruuntur; itemque
eiusdem Ecclesiae pro tempore Episcopos iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri Antistites devinciuntur. Novam insuper
hanc dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesia Limanae,
cuius propterea Archiepiscopi metropolitico iuri Icenses Episcopos
subiectos volumus. Quo magis autem Ecclesiae Cathedralis eniteat decus
et suus Episcopus habeat canonicorum senatum, quam primum fieri poterit
per alias Apostolicas Litteras Capitulum Cathedrale instituendum curabimus,
in quibus normae etiam in Apostolicis Litteris Praeclara inter,
die quinta Martii, anno Domini millesimo octingentesimo septuagesimo
quinto a fel rec. Pio Nono, Praedecessore Nostro datis, statutae sunt,
prae oculis habebuntur ; interea pro canonicis^ndulgemus ut consultores
dioecesani ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Mandamus insuper
ut in nova hac dioecesi, quam primum fieri poterit, saltem parvum
Seminarium iuxta Codicis iuris Canonici praescripta et normas a
S. Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum traditas
erigatur, et ex eo duo electi iuvenes, aut modo saltem unus, non intermissa
vice, ad Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe dioecesis
expensis mittantur, ibique sub fere oculis Nostris in spem Ecclesiae
instituantur. Mensam autem episcopalem, praeter Curiae emolumenta
et fidelium oblationes, constituet dos, quam Gubernium Peruvianum
assignat. Quod vero ad dioecesis attinet regimen, administrationem,
Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus .praescriptis
sacrorum canonum inhaerendum iubemus. Quod autem ad clerum
peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad
exsecutionem demandatae fuerint eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti in cuius territorio legitime exstant. Praescribimus denique
ut documenta et acta omnia, quae novam hanc dioecesim respiciunt, a
cancellariis archidioecesis Limanae et dioecesis Ayacuquensis ad Cancellariam
dioecesis Icensis quam primum transmittantur ut in eius archivo
diligenter asserventur. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta
exsecutioni mandanda venerabilem Fratrem Aloisium Arrigoni,
Archiepiscopum titularem Apamenum in Syria, Nuntium Apostolicum
in Peruviana Republica, deputamus, eique propterea necessarias et opportunas
tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum ecclesiasticum in dignitate constitutum, eidemque
onus facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
ad Sacram Congregationem Consistorialem quantocius transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo