AAS 39 (1947), p. 213
eius fulgentissimo exemplo incensaque deprecatione fraternam
illam queat redintegrare concordiam ac solidare pacem, quae
christianis dumtaxat principiis veluti tutissimo fundamento
innititur.
Faxit Deus ut omnes cuiusvis ordinis cives ad eum venerabundi
respiciant, ab eoque id sumant, ut ex terrenis nempe
caduçisque rebus, quibus saepius acriter implicantur ac praepediuntur,
volenti generosoque animo quasi gradum faciant
ad caelestia adipiscenda perpetuoque mansura. Amen.
LITTERAE APOSTOLICAE
I
VENERABILES DEI FAMULI GREGORIUS GRASSI, EP. ORTHOSIEN. IN PHOEN.,
VIC. AP. DE SCIAN-SI SEPT., MODO DE TAI-YÜAN-FU, FRANCISCUS FOGOLLA,
EP. BAGEN., EIUS COADIUTOR, ANTONINUS FANTOSATI, EP. ADRAEN., VIC. AP.
HUNANEN. MERID., MODO DE HENGKOW, EX ORDINE FRATRUM MINORUM,
ET XXVI SOCII, MARTYRES, BEATI RENUNTIANTUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Illud per saecula divinum mandatum
sollemniter fructuoseque resonavit bonasque excitavit fidelium voluntates,
quod imperat : « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium
omni creaturae)) (Me, XVI, 15) : ab ipso etenim Apostoli, ab ipso
Martyres et Confessores, ab ipso procedunt Missionarii, quorum in animis
lux spiritualis, ardens flamma, internus voluntatis stimulus, tota denique
vita factum est. Exeunte autem saeculo decimo secundo proxjjnoque ineunte,
divina Vox audita ac recepta fuit in corde humilis viri, qui, paulo
ante penitus Deo mancipatus, Magni Eegis Christi Domini praeco exstitit,
seraphicus nempe Patriarcha Franciscus Assisiensis. Qui, supernaturali
ardore incensus, Evangelii lumen humanitatemque non tantum
Europaeis sed etiam barbaris ac dissitis gentibus afferre sui ipsius exemplo
atque in suos discipulos incitamento fortiter constanterque voluit.
Martyrium insuper impense desideravit, immo quaesivit, adeo ut in Terram
a Christo Domino sanctificatam, ad solium usque macometanorum
Principis, se conferre non dubitaverit. Tanti Patris sanctissima vestigia
prementes, eius asseclae in Terram Sanctam se conferunt, ad custodiendum
Iesu Christi sepulchrum, ita ut ab ipsis illud franciscale Opus mis-