AAS 39 (1947), p. 214
sionarium incepisse dici possit, quod etiam nunc iure meritoque magnis
laudibus extollitur. Nec in eadem tantummodo beata regione Sanguine
Christi irrorata contineri potuit vehemens Franciscanum fratrum missionarius
fervor, sed et in Africam et ad regiones Asiae remotissimas eos
compulit; quos inter eminet celeberrimus ille Italus, Ioannes a Monte Corvino,
qui, saeculo decimo quarto ineunte, in Sinensem dicionem primus
ausus est penetrare, christianam veritatem illuc afferre, atque apud Imperatorem
illius quod « Caeleste Imperium » vocant sic se optime gessit,
ut ecclesiasticam hierarchiam in Sina constituerit et ipse Pechinensis Archiepiscopus
primus designatus fuerit. Illud bonum semen nunquam
amissum fuit. Iamvero, anno millesimo nongentesimo, a Decessore Nostro
Leone Pp. XIII, felicis recordationis, Sacratissimo Iesu Cordi consecrato,
immanis in universa fere Sina contra christianos, tum europaeus,
tum indígenas, insectatio exarsit. A primo Sancti Stephani
Protomartyris sanguine effuso, permultae in fulgentissima Catholicae
Ecclesiae historia exstant insectationes, quarum prima, eademque atrocissima,
Neronis Imperatoris Romani fuit; attamen sinensis illa caedes
inter saevissimas censenda est. Hic Imperatoris mater, Tse-Hsi, eiusque
asseclae et satellites, deterrimorum recentioris temporis rituum et morum
assertores et participes, rem publicam ad pristinum veternum, ad
probrum et dedecus reducere conati sunt. Enimvero Tse-Hsi Imperatrix,
utpote versuta et callida, scelerosorum hominum perditorumque turbae
vim exquisivit. Vetus coniuratio occultioribus arcanis delitescebat, magicis
artibus et superstitionibus addicta, quae, pluries praeteritis saeculis
detecta et eversa, semper constanterque reviviscebat. Nomen coniuratores
« a pugnis constrictis » acceperunt, « Boxers » ab Anglis appellati,
quo nomine in nostris monumentis annalibusque passim commemorantur.
Quibus coniuratoribus Imperatrix et, prae omnibus asseclis,
Yü-Sien, eius Prorex in Scian-Si, omnino innixi sunt, quam maxima
atrocitate contenti. Quo insuper securior fieret effectus ac maius pleniusque
christianorum excidium esset, apud illum populum paganum
duo praecipue sensus animi motusque excitati fuerunt, primitiva nempe
erga praeteritorum spiritus pietas, atque patriae amor, tamquam si christiani
avitam religionem patriaeque libertatem oppugnarent. Sacrorum
enim missionariorum proposita et incepta coniuratores devertebant et
detrectabant, eosque negotiorum cupidos moli tores vel omnium scelerum
machinatores in Sinensis Imperii perniciem denunciabant, seseque patriae
morum et receptae doctrinae disciplinarum cultores et refectores
profitebantur. Proinde dubium impense agitatum est : utrum inimici
Imperatoris, « nationalistico », ut aiunt, spiritu carentes, an potius in