AAS 39 (1947), p. 215

odium Fidei, Christiani ët praesertim catholici, interempti fuerint. Magis
magisque in dies de vero agi martyrio evidens tandem apparuit:
subtilium insinuationum et cavillationum caligo apud Sacrorum Rituum
Congregationem ad lucem inquisitionum et processuum prorsus
evanuit. Nam, sive ex sinensium procerum, sive ex fidelium parte, semper
et praecipue quaestio fuit de Fide Christiana : adversus indigenas,
ut ad pristinam et « nationalem » religionem redirent; contra europaeos,
vero, ne « ethnicam » fidem inter sinenses praedicarent. Utrique potius
pro Christo mori quam foedari constanter animoseque maluerunt. Episcopi
nostri, missionarii, sorores, sinenses clerici et famuli non scelesti
fuerunt, neque, ad Imperium sinense dilacerandum, exterarum nationum
insanabili eupiditati vel imperatoriae aviditati obvenerant. Tunc
primum uno holocausto unoque altari victimae iugulatae vel mactatae
fuere ; tunc quoque templa, scholae, sacra ephebea, nosocomia, orphanotrophia
exarsere. Gentes, colore, lingua, moribus inter se dissimiles,
ad martyrii sacrificia iamdiu properabant ; tunc insimul et coniunctim.
europaei et sinenses catholici, Christi fidei tenaces, ad mortem incesserunt.
In catholicos vero vehementiore ira furentioreque odio coniuratores
invecti sunt, ita ut mille et mille coronati martyres nostri caelicolae
evaserint. Fuit autem re vera ingens illa caedes : in universa enim
Sinensi dicione, eodem anno millesimo nongentesimo, centum circiter
Martyrum millia computantur. De ingenti victimarum numero, Fratrum
Minorum Ordo prius apud Vicarios Apostolicos, ut ordinaria auctoritate
inquisitiones fierent, dein apud Apostolicam Sedem, ut Causa declarationis
martyrii introduceretur, feliciter institit. Commissio enim Introductionis
Causae a Decessore Nostro Pio Pp. XI, felicis recordationis,
die decima mensis Decembris anno millesimo nongentesimo vigesimo
sexto pro bismille quadringentis octodecim fuit signata, deinde Apostolicus
processus rite est adornatus. At, pro expeditiori causae cursu, viginti
novem tantum ex his selecti sunt, quorum quindecim Europaei,
quatuordecim Sinenses, nempe : in Vicariatu Apostolico de Scian-Si
Septemtrionali, modo de Tay-yüanfu : I. GREGORIUS GRASSI, O. F. M.,
natione Italus, in oppido « Castellazzo Bormida » dioecesis Alexandrinae
Statiellorum ortus, Episcopus titularis Orthosiensis in Phoenicia et
Vicarius Apostolicus. Pietate ac morum suavitate enitens « eœsultavit
ut gigas ad currendam perfectionis viam ». Ad martyrium promptissim
o , fideles adhortabatur eorumque animos hisce erigebat verbis : « Sive
reducamur ad regna nostra, sive occidamur, fiat voluntas Dei... Si occisi
erimus, nihil refert; tantummodo vos, Christiani, monete constantes
in Fide : nos non timemus mortem pro Dei gloria ». Cumque rogatus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.