AAS 39 (1947), p. 220

Salotti, Episcopo Praenestina, Sacrae Rituum Congregationis Praefe-r
cto, et Ianuario Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Granito Pignatelli
di Belmonte, Episcopo Ostiensi et Albanensi, Causae Ponente seu
Relatore, nec non Venerabili Fratre Alfonso Carinci, Seleuciensi in Isauria
titulari Archiepiscopo, ipsius Congregationis a Secretis, et Dilecto
Filio Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, sollemniter ediximus
ad sollemnem viginti novem Venerabilium Servorum Dei, quos supra
memoravimus, Beatificationem tuto procedi posse. Quae cum ita sint,
Nos, precibus universae Fratrum Minorum Ordinis Religiosae Familiae
atque Sororum Franciscanum Missionariarum a Maria, simulque Sacrorum
Antistitum, cleri tam saecularis quam regularis, fideliumque Sinensis
Nationis permoti, Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium
Litterarum vi perpetuumque in modum, facultatem facimus ut in posterum
Venerabiles Servi Dei GREGORIUS GRASSI, Episcopus titularis Orthosiensis
in Phoenicia, Vicarius Apostolicus de Scian-Si Septemtrionali
(modo de Tai-yüanfu); FRANCISCUS FOGOLLA, Episcopus titularis Bagenus,
eius Coadiutor; ANTONINUS FANTOSATI, Episcopus titularis Adraenus,
Vicarius Apostolicus Hunanen. (modo de Hengchow) et alii viginti
sex eorum. Socii, quos memoravimus, BEATI in posterum nuncupentur,
eorumque reliquiae, si exstent, non tamen in sollemnibus supplicationibus
deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, atque
eorundem Servorum Dei Imagines radiis decorentur. Praeterea, eadem
Nostra auctoritate, concedimus jit de illis recitetur quotannis Officium
de Communi plurimorum Martyrum cum Lectionibus propriis, et Missa
pariter de eodem Communi cum orationibus propriis celebretur, per Nos
approbatis, iuxta Rubricas Missalis et Breviarii Romani. Eiusmodi vero
Officii recitationem et Missae celebrationem fieri dumtaxat largimur in
dioecesibus in quibus iidem Servi Dei martyrium sustinuerunt atque
in dioecesibus ubi unusquisque natus est et vixit, pariterque in omnibus
templis ac sacellis, ubique terrarum sitis, coenobiis adiectis, quae ad
Minorum Fratrum Ordinem nec non ad Sorores Franciscales Missionarias
Mariae pertineant, ab omnibus fidelibus, qui horas canonicas recitare
teneantur et, quod ad Missas attinet, ab omnibus presbyteris tam
e saeculari quam e religioso clero ad templa sive sacella in quibus Beatorum
eorundem festum celebretur convenientibus. Denique largimur
ut sollemnia Beatificationis eorundem Famulorum Dei, servatis servandis,
in praedictis dioecesibus ac templis sive oratoriis quae nominavimus,
die per Ordinarios respective designando, celebrentur, intra annum
postquam eadem sollemnia in Sacrosancta Patriarchali Basilica
Vaticana rite peracta fuerint. Non obstantibus Constitutionibus et Or di-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.