AAS 39 (1947), p. 221
nationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis, ceterisque
contrariis quibuslibet. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis,
etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis
subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, in
disceptationibus etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae
Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxiv
mensis Novembris, anno MCMXXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.
II
BEATISSIMA VIRGO MARIA, GRATIARUM MATER, VULGO « MADONNINA DI CA-
STELLAZZO », IN ALEXANDRINA STATIELLORUM DIOECESI VENERATA, RAEDÀ-
RIORUM BIROTAS IGNIFERO LATICE INCITAS MODERANTIUM PATRONA CAELE-
STIS PRAECIPUA PRO ITALIA DECLARATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Flagrans erga Beatissimam Virginem
Mariam, Dei hominumque Matrem, pietas, omnibus christifidelibus
constanter impenseque colenda, digna sane est quae, ex ipso Apostolico
Nostro munere, in fidelium animis a Nobis excitetur. Quod autem per
Venerabilem Fratrem Petrum Iosephum Gagnor, ex Ordine Praedicatorum,
Alexandrinum Statiellorum Episcopum, accepimus haud exiguam
paterno animo Nostro laetitiam attulit. In oppido enim « Gasmonio »,
quod nunc « Castellazzo Bormida » vulgo appellatur, ubi natus est Gregorius
Grassi, ex Ordine Fratrum Minorum, Orthosiensis in Phoenicia
titularis Episcopus, atque in Sinensi dicione pro Christi Fide Martyrii
palma decoratus, quem Nosmet ipsi inter Beatos Caelites nuperrime
adnumeravimus, celebre exstat Templum, Deo in honorem Beatae Mariae
Virginis dicatum. Innumerabiles eo conveniunt devotae plebes, quae
Mariam Virginem « a Gratia et a Creta » familiariter prope atque amice
<( La Madonnina di Castellazzo » italice nuncupant. Hisce vero nostris
temporibus novum quoddam cultorum genus, ut ita dicamus, eandem
Deiparae Effigiem venerari coepit, raedariorum nempe Coetus, birotas
ignifero latice incitas moderantium, qui « motociclisti » italica lingua
appellantur. Enimvero quotannis ex multis Italiae regionibus, immo ex
Helvetia atque e Gallia quam plurimi Gasmonium conveniunt huiusmodi