AAS 39 (1947), p. 235
BRUGEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI CAROLI M. SCHILLING, SACER-
DOTIS PROFESSI CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM S. PAULI BAR-
NABITARUM.
SUPER DUBIO
An signanda sit commissio Introductionis causae, in casu et ad effectum
de quo agitur.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia
sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! (Rom. 11, 33). Mirabiliter
hoc praecipue in sanctis suis comprobatur, quos undique Deus
eligit et assumit prout vult, non enim volentis neque currentis sed miserentis
est Dei (ib. 9, 16). Hi sunt viva templa, in quae Deus adveniens
suam mansionem ponit, veluti in praedilecta sede, eos enutrit, stupenda
operatur, cum in eorum animis, tum, per eorum ministerium, in fidelibus
efficacitatem eorum actioni conferens.
Servus Dei Carolus M. Schilling divinae huius oeconomiae praeclarum
exstitit exemplum. Etsi enim in lutherana haeresi natus erat eique
forti tenacia addictus, Deo, suaviter ad catholicam fidem vocanti, adeo
assensit, ut non solum, veluti alter Paulus, haeresim abiecerit veramque
fidem fuerit amplexus, sed perfectionis viam generose arripuerit,
atque ad mortem usque, numquam ab ea deflectendo, perseveraverit, uti
mox delibabimus. Et sane : In oppido Akershus non longe ab urbe Oslo
in Norvegia, die 9 Iunii a. D. 1835, Dei Famulus ortus est, cuius parentes
Göttlieb Adulphus et Eleonora Berg, honesti quidem coniuges, verum
lutheranae sectae recto animo addicti. Infanti in baptismo nomen Carolus
Half dan fuit impositum. Adulescens, quum in picturam propenderei,
in hanc artem incubuit atque, ut in ea perficeretur, ad urbem
Dusseldorf se contulit, in qua celebrem Academiam frequentavit, magno*
suae artis emolumento, uti comprobant plures ab eo depictae tabulae,
quarum nonnullae dignae habitae sunt, quae in publicis Norvegiae pinacpthecis
asserventur.
In hac civitate hospes erat catholicae familiae, cuius unus ex filiis ad
sacerdotium se parabat, cum quo prae ceteris saepe de religione sermonem
habebat.
Quare factum est ut paUllatim falsae opiniones, alte in eius animo