AAS 39 (1947), p. 330

strorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum, et Episcoporum in Urbe existentium
consilio, Beatum Ludovicum Mariam Qrignion aMontfort, confessorem,
Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali
illius memoriam quolibet anno die eius natali nempe die vi-?
gesima octava aprilis, pia devotione recoli debere. In nomine
Pa£gtris, et Fi£glii, et Spiritus £g Sancti. Amen.

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,

Cum Ludovicus Maria Grignion de Montfort, quem nuper,
Superni Numinis adspirante gratia, sanctitatis honoribus decoravimus,
almam hanc Urbem petiisset, ut Beati Petri sepulcrum
pientissimo veneraretur animo, a Decessore Nostro fel.
rec. Clemente XI didicit se non ad exteras gentes, ut optabat,
evangelicae veritatis praeconem destinari, sed potius ad christianos
mores in patria sua feliciter redintegrandos.
Quamobrem adhortationi huic libentissime obtemperans,
Galliam repetiit, ac per totius suae vitae cursum nihil reliqui
fecit ut suscepto a Pontifice Maximo invitamento ac consilio
actuosa alacritate responderet. Omnes Nationis suae regiones,
nec semel dumtaxat, pedes plerumque peragravit; urbes, oppida,
castella ac vel solitarios viculos apostolicus peregrinus adivit;
et quocumque divinae veritatis nuntius virtutisque excitator
stüdiosissimus pervenit, inibi auspicatissima quaedam christianae
vitae renovatio habita est; discordiae sedatae, discidia
composita, odia restincta sunt; ac fides experrecta revixit,
caritas uberrimos edidit salutaresque fructus.
Qui passim serpebant errores, saepenumero veritatis fucati
specie, eum habuerunt oppugnatorem strenuum atque indefessum;
quae vero pietatis formae minus rectae vulgabantur
atque interdum etiam ab Ecclesiae praeceptis et a sanctorum
virorum normis exemplisque alienae, eis acerrime obstitit; atque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.