AAS 39 (1947), p. 331

adeo id pro viribus obtinuit, ut catholicae doctrinae integritas
servaretur incolumis, ac Catholica Religio non modo in mentibus
refulgeret, sed in privatos etiam publicosque mores salubriter
influer et.
Quod autem christianae perfectionis institutum ipse susceperat,
atque ad extremum usque vitae halitum provexit, illud
utrique ab se conditae Religiosae Sodalitati veluti sacra hereditate
reliquit. Quae quidem Sodalitates si diligenter, ut faciunt,
eius vestigia persequi enitantur, si eius potissimum erga Deum
ac proximos caritatem aemulantur, si flagrantem, ut ipse, in
Virginem Deiparam pietatem colunt, eiusque animi demissionem,
evangelicae paupertatis amorem atque impensum precandi
studium imitantur, tum procul dubio, ut legifer pater
ac conditor, suae ceterorumque saluti optime consulere possunt.

Ad id efficiendum religiosam eius subolem adhortari, hac
eventus faustitate, supervacaneum ducimus; res enim ipsae
loquuntur. Placet potius capitulatim breviterque declarare quo
modo ipse potuerit tam ingentem hominum multitudinem ad
divinum reducere Redemptorem, tot itinera indefatigabilis facere,
tot rerum hominumque asperitatis victor superare, ac
tot praesertim obfirmatos in vitiis animos ad admissorum paenitentiam
et ad frugem bonam revocare.
Haec omnia, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, haud difficulter
intelleguntur, si incensissimüs eius consideratur èrga
Christum amor, eiusque flagrans, solida ac recta perspicitur
in Dei Genitricem pietas. Deus ei omnia erat; quamobrem nihil
antiquius habebat, nihil suavius ac dulcius, quam eum in cunctis
cernere rebus, in cunctis cognoscere, adamare; eiusque cupiebat
exsequendae voluntati augendaeque gloriae se dedere
totum. Cum autem ad populum concionabatur, quae intus ardebat
caritas, quasi sententiarum luminibus imaginum que fulgurationibus
ita renidebat, ut omnes quodam impetu ad se
rraheret; eosdemque, sibi devinctos, ex erroribus ad veritatem,
ex vitiis ad paenitentiam, ex indiligentia rerumque caelestium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.