AAS 39 (1947), p. 332
taedio ad salutarem ardorem impensumque virtutis sectandae
studium revocaret ac quodammodo compelleret.
Non igitur ii tantum, qui in conditas ab eo Religiosas Sodalitates
adsciti sunt, multum multumque habent, quod addiscant
atque imitentur, sed christiani etiam omnes, hoc praesertim
tempore, dum catholica langüescit fides, dum mores
iacent, vel pessumdantur, et dum, gravi cum communi detrimento,
passim discordiae grassantur; neque eas, ut addecet,
officium frenat ac continet, vel caritas temperat, componit, moderatur.
Redeat, utinam omnium ante oculosomniumque in mentes
fulgens ac suavissima Sancti huius Caelitis imago, iterumque
doceat homines non terrae esse sed caelo natos; atque adeo eos
ad christiana sequenda praecepta, ad fraternam adipiscendam
concordiam, ad eam denique virtutem potiundam excitet, qua
exornari aliquando poterunt, divina adspirante iuvanteque gratia,
sempiterna in caelis beatitate perfrui. Amen.
MOTU PROPRIO
DE PONTIFICIO HISPANORUM COLLEGIO PATRIARCHALI BASILICAE VATICANAE
ADDICENDO.
PIUS PP. XII
Quemadmodum Decessoribus Nostris per saeculorum decursum curae
fuit, ita summopere Nobis cordi est amplissimum omnium catholici orbis
templum, Vaticanam nempe Basilicam Apostolorum Principi dicatam,
nulla re carere, quae ad liturgicas inibi perfunctiones peragendas utilis
atque opportuna videatur.
Considerantes autem non solum ad hanc rem Canonicorum.Collegium
conferre ceterumque clerum, huic Basilicae addictum, sed iuvenes etiam
sacerdotii candidatos, qui sollemnioribus saltem diebus, sacris intersint
atque inserviant, consilium duximus causae huic ratione certa ac stabili
prospicere, eodem fere modo, quo Decessor Noster imm. mem. Benedictus
XV, ad Liberianum templum quod attinet, per Apostolicas Litteras
anno MDCCCCXVII motu proprio datas, consuluit.
Quod quidem persequentes consilium, mens Nostra ad Pontificium