AAS 39 (1947), p. 338

Punta Arenas, opibus decoreque praeclara, de Punta Arenas appellandam
decernimus. Novae huius dioecesis sedem et cathedram episcopalem
in urbe illa Punta Arenas constituimus, una cum omnibus iuribus
et privilegiis, quibus ceterae episcopales civitates fruuntur ;, ecclesiam
vero paroecialem, Sacratissimo Cordi Iesu et B. Mariae Virgini de Mercede
dicatam, in ipsa urbe Punta Arenas exstantein, ad cathedralis gradum
et dignitatem evehimus; eidemque et pro tempore Episcopis de
"Punta Arenas omnia tribuimus iura, honores, insignia, privilegia, favores
et gratias, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur illosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Novam porro dioecesim
istam de Punta Arenas metropolitanae Ecclesiae Ss. Conceptionis
suffraganeam constituimus et eiusdem pro tempore Archiepiscopi iuri
metropolitico Episcopos de Punta Arenas subiectos volumus. Quod
autem ad dioecesis attinet regimen, administrationem Vicarii Capitularis
seu Administratoris, sede vacante, electionem, ceteraque iura
et onera sacrorum canonum praescriptis, inhaerendum iubemus. Cum
vero praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in nova
illa dioecesi cathedrale canonicorum capitulum modo instituatur, statuimus
ut interim pro canonicis, et donec aliter provideatur, ad iuris
tramitem dioecesani consultores eligantur et adhibeantur. Mandamus
insuper ut quam primum fieri poterit, saltem parvum Seminarium iuxta
Codicis iuris canonici praescripta et normas a S. Congregatione de Seminariis
et Studiorum Universitatibus traditas in hac etiam nova dioecesi
erigatur; et ex eo duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus, non
intermissa vice, ad Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe mittantur,
ut sub oculis fere Romani Pontificis in spem ecclesiae instituantur.
Episcopalem mensam novae dioecesis constituent Curiae Episcopalis
emolumenta et oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum ipsa dioecesis
erecta est, praeberi solent, praeter ea quae iam ad hoc collecta
sunt et a civili auctoritate ad signari poterunt. Quod autem ad clerum
peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad
exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Ad quae omnia uti
supra disposita et constituta exsecutioni mandanda dilectum Filium
Vedastum Mojaiski Perelli, Cubicularium Nostrum Intimum, negotiorum
gestorem ad interim in Nuntiatura Apostolica apud Rempublicam
Chilenam, deputamus, eique propterea necessarias et opportunas tribuimus
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de. quo agitur, quem
libet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus impo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.