AAS 39 (1947), p. 339

nimiis peractae exsecutionis, actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem quamprimum transmittendi. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum
intersit vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua
mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint,
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus ; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis,
etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis vel excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
evectionis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti,
mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die vicesima septima Ianuarii mensis, Pontificatus
Nostri anno octavo.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis

f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £ß Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 21¡. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.