AAS 39 (1947), p. 433

prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id- ausu .temerario
attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die octava Maii mensis, Pontificatus Nostri

arino nono.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

f A. Carinci, Arch. tit. Seleuc, Decanus Coll. Proton. Apost.
F. Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 57 — Al Trussardi.

II

GAOENSIS
(NOUENSIS)

E PRAEFECTURA APOSTOLICA GAOENSI PARS DISTRAHITUR ET NOVA ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA NOUENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad evangelizationis operi aptius consulendum in Africa Occidentali
Gallica, perutile visum est novas erigere Missiones, territorio efformandas
e Missionibus distracto, quae nimis amplae videntur, ut, multiplicatis
illic Praesulibus, catholica res magis ac magis prolatetur. Quod
quidem animo perpendentes, de venerabilium Fratrum Nostrorum S.
R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, oblatas Nobis preces libenter excipiendas duximus, quibus
expostulatum est ut a Praefectura Apostolica Gaoensi, nimio territorio
redundante, pars separetur, in novam Praefecturam Apostolicam
constituenda. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.