AAS 39 (1947), p. 435

DE BOBO - DIOTJLASSO
(SIKASSENSIS) . ,

E VICARIATU APOSTOLICO DE BOBO-DIOULASSO TERRITORII PARS DISMEMBRATUR,

QUAE IN NOVAM ERIGITUR PRAEFECTURAM APOSTOLICAM « SIKASSEN » NO-

MINE APPELLANDAM.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

In dominicis agris Evangelii Praeconibus adhuc concreditis novas erigere
Missiones, cum id evangelizationis operam faciliorem reddere videatur,
pro supremi quo fungimur apostolatus officio apprime satagimus.
Qaod quidem perpendentes Nos, de Venerabilium Fratrum Nostrorum
S. E. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, libenter excipiendas duximus preces, quibus ab Apostolica
Sede expostulatur est ut a Vicariatu Apostolico de Bobo-Dioulasso territorii
pars distrahatur, in novam erigendam Praefecturam Apostolicam.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui.sua
interesse praesumant consensu, certa scientia et de Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, a quem supra memoravimus Vicariatu Apostolico
de Bobo-Dioulasso illam territorii partem seiungimus, civiles Districtus
seu circulos de Sikasso et de Koutiala, quam in novam erigimus et constituimus
Praefecturam Apostolicam Sikassensem appellandam, et curis
concredimus, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, MissiouíM
'iorum Africae, qui plures iam annos in regione illa indefesso studio
adlaborant, in Domino confisi, eos fidei latius prolatandae adhuc
adlaboraturos. Huic autem novae Praefecturae Sikassensi eiusque pro
tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, potestates
et honores, quibus ceterae Praefecturae earumque Praesules
iure communi fruuntur ; illosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri astringuntur. Quae omnia ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce. praesentibus tribueretur,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.