AAS 39 (1947), p. 522

serviendum Deo viventi. Itaque mortales omnes, ex via feli-3
citer revocati, quae ad exitium ad interitumque eos misere
abducebat, ad Deum iterum dirigebantur; ut per collatam operam
cuiusque suam in propriam adipiscendam sanctitatem,
quae quidem ex intaminati cruore Agni oritur, debitam Deo
tribuerent gloriam.
Voluit autem Divinus Redemptor ut quam in mortali corpore
supplicationibus suis suoque sacrificio inierat sacerdotalem
vitam, eadem per saeculorum decursum non intermitteretur
in Corpore suo mystico, quod est Ecclesia; atque adeo
perspicibile sacerdotium instituit ad offerendam in omni loco
oblationem niundam, ut homines sive in Orientis, sive in Occi-4
dentis regionibus a peccato liberati, ex suo conscientiae officio,
ultro libenterque Deo servirent.
Ecclesia igitur, accepto a Conditore suo mandato fideliter
obtemperans, sacerdotale Iesu Christi munus imprimis per sacram
Liturgiam pergit. Idque facit primario loco ad altaria,
ubi Crucis sacrificium perpetuo repraesentatur et, sola offe-5
rendi ratione diversa, renovatur; deinde vero per sacramenta,6
quae peculiaria instrumenta sunt, quibus superna vita ab hominibus
participatur; postremo autem per laudis praeconium,
quod Deo Optimo Maximo cotidie offertur. .« Quam iucundum
sane — ita Decessor Noster f. m. Pius XI — caelo terraeque
spectaculum praebet Ecclesia orans, cum totos continenter dies
noctesque totas, psalmi divino afflatu conscripti concinantur in
terris : nulla per diem computetur hora, quae propria non consecretur
liturgia; nulla humanae vitae ae'tas, quae suum non
habeat locum in gratiarum actionibus, laudibus, precibus, piaculis
communis huius obseerationis mystici Corporis Christi,
quod est Ecclesia».7

3 Of. Hebr., IX, 14.

4 Of. MAI,., I, 11.
s Cf. Conc. Trid., Sess. XXII, c. 1.
6 Cf. Ibid., e. 2.
7 Litt. Encycl. Caritate Christi d. d 3ii Maii a. MCMXXXII

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.