AAS 39 (1947), p. 523

Nostis profecto, Venerabiles Fratres, sub superioris saeculi
exitum huiusque initium singularem excitatam esse liturgicorum
studiorum concertationem cum ex privatorum hominum
laudabili nisu, tum praesertim ex impensa ac sedula navitate
quorumdam coenobiorum incliti Benedictini Ordinis; itaque
non modo in multis Europae nationibus sed in transmarinis
etiam terris laude digna ac frugifera succrevit hac in re contentio.
Cuius quidem studiosae contentionis salutares fructus
ut in sacrarum disciplinarum campo cernere Jicuit, ubi liturgici
Occidentalis Orientalisqüe Ecclesiae ritus satius fuere altiusque
pervestigati ac cogniti, ita in spirituali etiam privataque
multorum christianorum vita.
Augustae altaris Sacrificii caerimoniae magis fuere notae,
perceptae, existimatae; Sacramenta latius crebriusque participata;
liturgicae preces degustatae suavius; atque Eucharistiae
cultus — quod reapse retinendum est — christianae veri nominis
pietatis fons et caput habitus est. Ac magis praeterea
in sua luce est positum christifideles omnes unum arctissimumque
efficere corpus, cuius caput est Christus, christianoque populo
officium esse liturgicos aequo modo participare ritus.
Vobis procul dubio perspectum est Apostolicam hanc Sedem
nullo non tempore curavisse diligenter ut credita sibi plebs
recto imbueretur actuosoque liturgiae sensu; nec minus diligenter
contendisse ut sacri ritus debita dignitate extrinsecus
etiam eniterent. Nos ipsi quoque hac eadem super causa, cum
quadragenarii temporis concionatores almae huius Urbis anno
MDCCCCXXXXIII ex more allocuti sumus, eos sumus adhortati
vehementer ad suos cuiusque auditores commonendos, ut Eucharisticum
Sacrificium impensius usque participarent; atque
haud ita multo ante eo consilio ducti ut liturgicae preces rectius
intellegerentur earumque veritas atque suavitas perciperentur
facilius, Psalmorum librum, qui in Catholica Ecclesia harum
precum tanta pars est, ex primigenio textu iterum in latinum
transferendum curavimus.8

8 Cf. Litt. Ap. Motu Proprio In cotidianis precibus Û. d. xxiv Mart a. MCMXXXXV.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.