AAS 39 (1947), p. 524

Verumtamen dum id genus studia ob salutares, qui inde
proficiscuntur, fructus, haud mediocre Nobis afferunt solacium,
conscientiae officium postulat ut ad renovationem illam, prout
hac in re a nonnullis praedicatur, animum convertamus Nostrum,
curemusque diligenter ut suscepta proposita modum ne
excedant, neve vitiosa omnino evadant.
Iamvero, si ex una parte valde dolemus nonnullis in regionibus
sacrae Liturgiae sensum, intellegentiam ac studium manuum
interdum esse ac fere nullum, ex altera vero multa cum
sollicitudine, non timoris vacua, animadvertimus nonnullos novitatis
nimio studiosiores esse, atque ex rectae doctrinae ac
prudentiae via transversos aberrare. Siquidem iis consiliis ac
votis, quae suscipiunt, de sacra renovanda Liturgia, principia
saepenumero interserunt, quae vel ratione vel re ipsa causam
hanc sanctissimam in discrimen adducunt, ac non numquam
etiam talibus erroribus inficiunt, qui catholicam fidem atque
asceseos doctrinam attingunt.
Fidei autem ac morum integritas peculiaris esse debet norma
sacrae huius disciplinae, quae sapientissimis Ecclesiae eloquiis
consona sit omnimodis oportet. Nobis igitur officium est, quod
recte sit factum dilaudare ac commendare, quod vero e iusto
itinere deflectat, continere vel reprobare.
Haud tamen reputent qui inertes ac segnes sunt, idcirco
a Nobis comprobari, quod errantes reprehendimus audacesque
refrenamus; neque imprudentes tum se a Nobis exornari laudibus
existiment, cum neglegentes corrigimus atque ignavos.
Quodsi in Encyclicis hisce Litteris de latina potissimum Liturgia
agimus, id non ex eo oritur quod minore aestimatione
prosequamur venerandas Orientalis Ecclesiae Liturgias, quarum
ritus, ex antiquis nobilibusque monumentis traditi, pari
sunt Nobis ratione carissimi; sed ex peculiaribus potius Occidentalis
Ecclesiae condicionibus oritur, quae quidem eiusmodi
sunt, ut interponendam hac in causa auctoritatem Nostram
postulare videantur.
Christiani igitur omnes vocem docili animo exaudiant com-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.