AAS 39 (1947), p. 526
gat, at humanam quoque communitatem universam, socialibus
ac mutuis nexibus conformatam obstringit, cum et ipsa
a summa Dei auctoritate pendeat.
Animadvertendum autem est homines peculiari modo hoc
officio teneri, quia Deus ad ordinem eos evexit supra naturam positum.
Itaque, si Deum consideramus veterem condentem legem,
eum cernimus de sacris etiam ritibus edere praecepta, accuratasque
decernere normas, quibus populus obtemperet in legitimo
eidem praestando cultu. Quamobrem varia statuit sacrificia,
variasque designavit caerimonias, quibus dicatum sibi
munus offerre tur; eaque omnia perspicue significavit, quae ad
foederis aream, ad templum, ad diesque festos pertinerent. Sacerdotalem
tribuni et summum sacerdotem constituit; ac vestes
etiam indicavit ac descripsit, quibus sacrorum administri uterentur,
et quidquid aliud praeterea ad divinum cultum respiceret.
11
Iamvero eiusmodi cultus nihil aliud erat, nisi quaedam illius
adumbrata imago, quem Summus Novi Testamenti Sacerdos 12
Patri caelesti erat praestaturus.
Siquidem, vixdum divinum « Verbum caro factum est »,13
sacerdotali munere ditatum se mundo manifestat, Aeterno
Patri seipsum subiciens, quod quidem per totius suae vitae
cursum intermittit numquam : « Ingrediens mundum dicit :
... Ecce venio ... ut faciam, Deus, voluntatem tuam ... et
in cruento Crucis sacrificio mirandum in modum perfecit: « In
qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu
Christi semel ». Actuosa eius vitae ratio in humanis non alio1 5
procul dubio spectat. Infantulus, Hierosolymis in templo sistitur
Domino: adolescens denuo illud adit; postea vero idem
iterum iterumque ingreditur cum ad docendam plebem, tum
11 Cf. Lib. Levitici.
12 Cf. Hebr., X, 1.
13 IOAN., I, 14
14 Hebr., X. 5-7
15 Ibidem, X, 10