AAS 39 (1947), p. 527

ut suam inibi fundat precem. Antequam publicum exordiatur
munus, ieiunium per quadraginta dies servat; ac consilio exemploque
suo ad diurnas non modo sed ad nocturnas etiam Deo
admovendas supplicationes adhortatur omnes. Utpote veritatis
magister, « illuminat omnem hominem », ut rite mortales im- 16
mortalem Deum agnoscant, neque sint « subtractionis filii in perditionem,
sed fidei in acquisitionem animae » r Qua vero Pastor, 17
gregem moderatur suum, eum ad vitae pascua perducit, ac
legem ea ratione condit, ut nemo ab eo, ab rectoque demonstrato
itinere abstrahatur, sed omnes eo afflante ac movente
sanctissime vivant. In novissima caena, sollemni ritu atque
apparatu, novum celebrat Pascha, quod quidem, divinitus instituta
Eucharistia, continuandum consulit; postridie vero,
inter terram ac caelum erectus, salutiferum suae vitae Sacrificium
offert, suoque ex transverberato pectore ea quodammodo
effundit sacramenta quae Redemptionis thesauros hominum
animis impertiant. Quae omnia dum agit, ad caelestis Patris
gloriam unice respicit ad hominemque maiore usque sanctitate
adornan dum.
Ad supernae autem beatitatis sedem ingressus, quem, per
terrenae suae vitae cursum, sacrum instituit ac praestitit cultum,
eum vult intermitti numquam. Siquidem non orbatum
hominum genus derelinquit, sed quemadmodum valido praesentissimoque
patrocinio suo eidem perpetuo adest, advocati
munus in caelo gerens apud Patrem, ita eidem etiam auxi- 18
liatur per Ecclesiam suam, in qua divina praesentia sua volventibus
saeculis perennat, quamque columnam veritatis ac 19
gratiae dispensatricem constituit, suoque Crucis sacrificio fundavit,
consecravit et aeternaliter stabilivit. 20
Ecclesia igitur commune habet cum Incarnato Verbo prö-

16 IOAN., I, 9
17 Hebr., X, 39.
1S Cf. I Ioan., II, 1.
" Cf. I Tim., III, 15.
2 0 Cf. BONIF. IX, Ab origine mundi, d. d. VII Oct. a. MCCCXCI; CALLIST. III, Summus
Pontifex, d. d. i Ian. a. MCCCCLVI ; Pius II, Triumphans Pastor, d. d. xxir Apr. MCOCOLIX;
INNOC. XI, Triumphans Pastor, d. d. III Oct. a. MDCLXXVIII.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.