AAS 39 (1947), p. 532

advenienti laetantibus vocibus occurrerent; hymnos concinant,
ac Regem regum summumque beneficiorum auctorem gloriae
carmine gratiarumque actione prosequantur; utque preces suis
ex labiis, supplices interdum, interdum hilares ac gratulantes
edant, quibus, uti Apostoli prope lacum Tiberiadis, eius experiantur
misericordiae ac potentiae auxilium; vel, uti Petrus in
monte Thabor, beatae contemplationis luminibus atque aiflatibus
acti, aeterno Deo se suaque omnia permittant.
Quamobrem a vera ac germana Sacrae Liturgiae notione ac
sententia omnino ii aberrant, qui eam utpote divini cultus partem
iudicent externam solummodo ac sensibus obiectam, vel
quasi decorum quemdam caerimoniarum apparatum; nec minus
ii aberrant, qui eam veluti meram legum praeceptorumque summam
reputent, quibus Ecclesiastica Hierarchia iubeat sacros
instrui ordinarique ritus.
Omnibus igitur exploratum esse debet digne non posse
honorari Deum, nisi mentes animique ad vitae perfectionem
assequendam erigantur; cultum autem, quem Ecclesia, una cum
divino Capite suo coniuncta, Deo praestat, sanctitudinis adipiscendae
habere efficacitatem quam maximam.
Quae efficacitas, si de Eucharistico Sacrificio ac de Sacramentis
agitur, exopereoperato potius ac primo loco oritur.
Si vero vel actionem illam consideramus intaminatae Iesu
Christi Sponsae, qua eadem precibus sacrisque caerimoniis Eucharisticum
adornat Sacrificium et Sacramenta; vel si de « Sacramentalibus
» ac de ceteris ritibus agitur, quae ab Ecclesiastica
instituta sunt Hierarchia, tum efficacitas habetur potius
exopereoperantisEcclesiae , quatenus ea sancta est atque
arctissime cum suo Capite coniuncta operatur.
Quam ad rem cupimus, Venerabiles Fratres, ut animum intendatis
vestrum ad novas illas cogitandi iudicandique rationes
de christiana pietate, quam «obiectivam)) vocant; quae
quidem rationes, dum Mystici Corporis mysterium, itemque
veracem gratiae actionem sanctitatis effectricem divinosque sacramentorum
et Eucharistici. Sacrificii actus in perspicuo po-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.