AAS 39 (1947), p. 531

socialis sit oportet, -quod profecto esse nequit, nisi in religionis
etiam rebus externa habeantur vincula externaeque significationes.
Id denique Mystici Corporis unitatem peculiari modo
patefacit in suaque luce ponit, sancta eius studia adauget, eius
vires corroborat, eiusque actionem impensiorem cotidie efficit:
<. licet enim ipsae caerimoniae nullam secundum se perfectionem,
nullam contineant sanctitatem, sunt tamen actus externi
religionis, quibus, quasi signis, excitatur animus ad rerum
sacrarum venerationem, mens ad superna elevatur, nutritur
pietas, fovetur caritas, crescit fides, devotio roboratur, instruuntur
simpliciores, Dei cultus ornatur, conservatur religio, et veri
fideles a pseudochristianis et heterodoxis discernuntur ».2 7
At praecipuum divini cultus elementum internum esse debet:
oportet enim semper in Christo vivere, eidemque se totum dedere,
ut in eo, cum eo et per eum debita caelesti Patri attribuatur
gloria. Sacra autem Liturgia postulat ut intime duo eiusmodi
elementa inter se coniungantur; quod ipsamet etiam atque etiam
commendare non praetermittit, quotiescumque externum aliquem
praecipit religiosi cultus actum. Ita verbi gratia nos adhortatur,
cum de ieiunio agitur, « ut quod observantia nostra profitetur
exterius, interius operetur effectu ». Quodsi secus ali- 28
terque agitur, tum religio procul dubio inanis ritus ac vacua
'formae ratio evadit. Nostis autem, Venerabiles Fratres, Divinum
Magistrum eos sacro templo indignos existimare, ex eodemque
foras eiciendos esse, qui vocibus tantummodo bene
concinneque compositis ac mimorum more se Deum honorare
autument, sibique persuadeant se optime posse sempiternae
suae saluti consulere, quamvis suis ex animis inveterata vitia
radicitus non evellant. Ecclesia igitur percupit ut christifideles 29
omnes ad Redemptoris pedes idcirco se proiciant, ut ei venerationem
suam suamque caritatem profiteantur; percupit ut
multitudines, puerorum exemplo, qui Christo Hierosolymam

27 1. Card. BONA, De divina psalmodia, cap. 19, § 111, 1.
28 Missale Rom,, Secreta feriae V post Dom. II Quadrag.

2" Cf. MARC. VII. (i et Is., XXIX. 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.