AAS 39 (1947), p. 530

ad sanctimoniam adhortatur, ut hoc exornati superno decore
ad caelestem Patrem aliquando redeant. Qui hac terrena vita
donati sunt, eos, superna vita adauctos, quodammodo regignit;
eosdemque, adversus implacabilem hostem luctantes, Spiritus
Sancti robore confirmat; christianos ad altaria advocat, iteratisque
impertitis suasionibus invitationibusque ad Eucharisticum
rite participandum celebrandum que Sacrificium excitat, atque
angelico pabulo nutrit, quo fortiores usque exsistant; quos suum
quemque admissum sauciavit foedavitque, eos expiât atque solatur;
qui superno quodam afflatu ad sacerdotalia capessenda
munia vocantur, eos legitimo consecrat ritu. Qui vero ad christianam
condendam instituendamque familiam ordinantur,
castum eorum connubium caelesti gratia caelestibusque muneribus
corroborat. Ac denique, postquam extremas mortalis
huius vitae horas Eucharistico Viatico ac Sacri Opobalsami
unctione defecit ac recreavit, suorum filiorum exuvias pietate
summa ad sepulcrum comitatur, easque religiose componit Crucisque
munimine protegit, ut inde aliquando ex triumphata
morte resurgant. Praeterea eis quoque, qui ut religiosae adipiscantur
vitae perfectionem, divino servitio mancipantur, benedicit
beneque sollemni modo precatur. Postremo vero animabus,
qu ae, piaculari igne expiandae, suffragia implorant ac
preces, adiutricem porrigit manum, ut easdem tandem ad aeternam
feliciter reducat beatitatem.

J& JyS.
www
Universus autem, quem Ecclesia Deo adhibet, cultus, ut externus,
ita internus esse debet. Externus quidem, nam id natura
postulat hominis, qui ex animo corporeque constat; itemque
quia divina dispositione factum est, ut « dum visibiliter Deum
oognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur ».2 6
Praeterea quidquid ex animo profluit, naturali modo per
.sensus exprimitur; ac divinus cultus non tantum ad singulos
pertinet, sed ad humanam etiam consortionem, atque adeo

26 Missale Rom., Praef. Nativ.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.