AAS 39 (1947), p. 535
tione ac spiritualibus exercitationibus indiget, ut alatur, excitetur,
vigeat et ad perfectioris vitae institutum nos moveat.
Christiana enim religio postulat, si debito colatur modo, ut voluntas
potissimum Deo consecretur, in ceterasque sua vi innuat
animi facultates. Atqui omnis voluntatis actus intellegentiae
praeponit exercitium; et antequam desiderium ac propositum
edatur se aeterno Nummi per sacrificium- consecrandi, cognitio
necessaria omnino est earum rerum ac- rationum, quae religionem
praecipiunt, ut sunt, verbi gratia, finis hominum ultimus
ac divinae Maiestatis excellentia; ut officium est quo Creatori
omnes obligamur, ut sunt'denique cum inexhausti caritatis
thesauri, quibus nos Deus ditare percupit, tum supernae gratiae
necessitas ad constitutam nobis assequendam metam, ac peculiare
illud iter ex divina nobis providentia destinatum, quandoquidem
nos singuli universi, quasi corporis membra, cum Iesu
Christo Capite copulati fuimus. Quoniam vero non semper caritatis
rationes animum nostrum, pravis interdum motibus perturbatum,
suadendo përmovent, valde'etiam opportunum est
ut divinae iustitiae consideratio ac contemplatio nos salutariter
percellat nosque ad christianam demissionem, paenitentiam
morumque emendationem perducat.
Haec autem omnia non ut vacua recordatio vel inanis commentatio
habeantur, sed eo actuose contendant ut sens as nostri
eorumque facultates menti ac rationi subiciantur, quam catholica
collustraverit veritas; ut animus expietur ac purificetur noster,
qui arctius cotidie conectatur Christo, qui ei magis magisque
conformetur, ab eodemque divinum afflatum divinamque,
qua indiget, vim hauriat; utque efficaciora usque incitamenta
evadant, quibus homines ad frugem bonam, ad officio
cuiusque suo fideliter obtemperandum et ad religionem rite excolendam
exardescant virtutemque intensissime exercitandam :
(( vos Christi, Christus autem Dei ». Omnia igitur recte ordi-3 4
nata, composita, atque, ut ita dicamus, « theocentrica » sint,
si reapse volumus ut omnia ad Dei gloriam dirigantur per vitam
M Cf. I Cor., III, 23.