AAS 39 (1947), p. 536

virtutemque, quae in nos ex divino Capite permanat: « Habentes
itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine
Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen,
id est carnem suam, et Sacerdotem magnum super domum
Dei, accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei,
aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda,
teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem ... et consideremus
invicem in provocationem caritatis et bonorum operum».
35
Ex quo congruens oritur ac concors membrorum aequilibritas
in mystico Iesu Christi Corpore. Dum catholicam fidem nos
docet, nosque ad christianis obtemperandum praeceptis adhortatur,
Ecclesia sternit ac munit viam ad actionem suam maxime
sacerdotalem, sanctitatisque effectricem; itemque ad penitiorem
divini Redemptoris vitae contemplationem nos praeparat
nosque ad altiorem perducit mysteriorum fidei cognitionem,
ut supernum inde alimentum hauriamus, quo roborati et aucti
tutum per Christum ad vitae perfectionem processum facere
possimus. Non solum per ministros suos, sed singulorum quoque
christifidelium ope, qui eiusmodi ratione Iesu Christi spiritum
imbiberint, conititur Ecclesia hoc eodem spiritu privatam, coniugalem,
socialem ac vel oeconomicam et politicam hominum
vitam actionemque permeare, ut facilius ii omnes queant, qui
filii Dei vocantur, propositum sibi finem consequi.
Itaque privata id genus christianorum opera piusque ille
nisus, quo iidem ad suum purificandum animum ducuntur, eorum
profecto vires excitant, quibus aptius instruuntur ad Augustum
altaris Sacrificium participandum, ad uberiore cum fructu
Sacramenta suscipienda, et ad sacros ritus ita celebrandos, ut
alacrius inde ad precandi seseque christiano more abnegandi
studium animati ac conformati evadant, itemque ad actuose
respondendum adspirantis divinae gratiae invitamento et ad
Redemptoris nostri magis cotidie magisque virtutem mutandam;
idque non modo propriae cuiusque utilitatis causa, sed

35 Hebr., X, 19-24.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.