AAS 39 (1947), p. 537
totius etiam corporis Ecclesiae, in quo quidem quidquid bonum
agitur, ex eius Capitis virtute proficiscitur atque in membrorum
omnium profectum redundat.
In spirituali igitur vita nulla intercedere potest discrepantia
vel repugnantia inter divinam illam actionem, quae ad perpetuandam
Redemptionem nostram gratiam in animos infundit,
ac sociam laboriosamque hominis operam, quae donum
Dei vacuum non reddat oportet; itemque inter externi Sa- 36
cramentorum ritus efficacitatem, quae exoyereoperato oritur,
atque eorum bene merentem actum, qui eadem impertiunt
vel suscipiunt, quem quidem actum opusoperantis vocamus;
ac pari modo publicas supplicationes inter privatasque
preces; inter rectam agendi rationem supernarumque contemplationem
rerum; inter vitam asceticam ac Liturgiae pietatem;
ac denique inter ecclesiasticae Hierarchiae iurisdictionem legitimumque
magisterium ac potestatem illam, quae proprie sacerdotalis
dicitur, quaeque in sacro exercetur ministerio.
Gravi de causa Ecclesia instat, ut piae meditationi, diligenti
sui ipsius recognitioni ac censurae, ceterisque spiritualibus
exercitationibus statis temporibus ii vacent, qui altari ex de- 37
mandato munere inserviunt, quive religiosae vitae institutum
inierunt, quandoquidem iidem peculiari modo liturgicis Sacrificii
factitandi divinaeque persolvendae laudis perfunctionibus
destinantur. Procul dubio liturgica precatio, cum publica
sit melitae Iesu Christi Sponsae supplicatio, privatis precibus
potiore excellentia praestat. Quae tamen potior excellentia neutiquam
significat duo haec precandi genera inter se discrepare
vel repugnare. Uno enim eodemque cum sint studio animata,
una simul etiam confluunt ac componuntur secundum illud
« omnia et in omnibus Christus », ad idemque contendunt pro- 38
positum, donec in nobis formetur Christus. 39
3 6 Cf. U Cor., VI, 1.
3 7 Cf. C. I. C, can. 125, 126, 565, 571, 505, 1367.
38 Coloss.,.III, 11.
3 9 Cf. Gal., IV, 19.
•36 - ACTA, voi . XIV, n. 14 — 2-12-947.