AAS 39 (1947), p. 538
^ «J¿-
"A" "ÎV *7V
Ut autem satius aptiusque quid sit sacra Liturgia intellegatur,
aliam oportet, nec minoris momenti, notam ac rationem
eius considerare.
Ecclesia nempe societas est, atque adeo propriam postulat
auctoritatem ac Hierarchiam. Si omnia Mystici Corporis membra
eadem participant bona et ad eadem diriguntur proposita, non
omnia tamen eadem fruuntur facultate, neque omnia possunt
eosdem elicere actus. Divinus siquidem Redemptor Regnum
suum sacro constare ordine voluit, ac stabili veluti fundamento
inniti; qui quidem ordo caelestis Hierarchiae imaginem
quodammodo refert.
Apostolis solummodo iisque deinceps, qui rite ab eis eorumque
successoribus manuum impositionem susceperunt, sacerdotalis
tribuitur potestas, qua ut coram sibi credita plebe
Iesu Christi personam sustinent, ita coram Deo ipsius populi
personam gerunt. Eiusmodi sacerdotium non hereditate nec
generis cognatione transmittitur; neque ex christianorum communitate
oritur, vel a populo delegatur. Antequam populi nomine
apud Deum agat, sacrorum administer divini Redemptoris
legatus exsistit; atque idcirco quod Iesus Christus illius
Corporis Caput est, cuius christiani sunt membra, ipse Dei vices
apud demandatam sibi gentem gerit. Quae igitur ei committitur
potestas, nihil natura sua humanum sapit, cum omnino superna
sit, atque a Deo proficiscatur. « Sicut misit trie Pater, et ego
mitto vos ... qui vos audit, me audit ... euntes in mundum 40 41
universum praedicate evangelium omni creaturae: qui crediderit
et baptizatus fuerit, salvus erit »,42
Quamobrem adspectabile et externum Iesu Christi sacerdotium
non universali, vel generali ac communi ratione in
Ecclesia traditur, sed delectis hominibus impertitur per spiri-
40 IOAN., XX, 21
4 1 Luc, X, 16.
•
12 MARC, XVI, 15-16.