AAS 39 (1947), p. 544

w*

Quamobrem uni Summo Pontifici ius est quemlibet de divino
cultu agendo morem recognoscere ac statuere, novos inducere
ac probare ritus, eosque etiam immutare, quos quidem immutandus
iudicaverit; Episcopis autem ius et officium est vigilare 50
diligenter ut sacrorum canonum praescripta de divino cultu
sedulo observentur. Haud igitur fas est privatorum arbitrio, 51
etsi iidem ex Cleri ordine sint, sacras atque venerandas res illas
permittere, quae ad religiosam christianae societatis vitam pertineant,
itemque ad Iesu Christi sacerdotii exercitium divinumque
cultum, ad debitum sanctissimae Trinitati, Incarnato Verbo,
eius Genitrici augustae ceterisque caelitibus honorem reddendum,
et ad hominum salutem procurandam attineant; eademque
ratione privato nemini ulla facultas est externas hoc in
genere actiones moderari, quae cum Ecclesiastica disciplina et
cum Mystici Corporis ordine, unitate ac concordia, immo haud
raro cum catholicae etiam fidei integritate coniungantur quam
maxime.
Ecclesia procul dubio vivens membrorum compages est,
atque adeo in iis etiam rebus, quae ad sacram respiciunt Liturgiam,
succrescit, explicatur atque evolvitur, et ad necessitates
rerumque adiuncta, quae temporum decursu habeantur,
sese accommodât atque conformat, sarta tamen tectaque servata
suae doctrinae integritate.. Verumtamen temerarius eorum
ausus omnino reprobandus est, qui novas deliberato consilio
liturgicas consuetudines invehant, vel obsoletos iam ritus reviviscere
iubeant, qui cum vigentibus legibus ac rubricis non concordent.
Id autem contingere, Venerabiles Fratres, non sine
magno animi dolore novimus, non modo in parvi sed in gravissimi
etiam momenti rebus ; non desunt siquidem, qui in augusto
peragendo Eucharistiae Sacrificio vulgari lingua utantur, qui
nonnullos festos dies, — qui quidem ex rationibus mature per-

*• Cf. C. I. O., can. 1257.
" Of C. I. C, can. 1261.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.