AAS 39 (1947), p. 545

pensis iam decreti ac statuti fuerint — ad alia tempora transferant,
et qui denique ex legitimis publicarum precum libris sacra.
Veteris Testamenti scripta expungant, quippe quae reputent
haud satis aetati huic nostrae congruentia atque opportuna.
Latinae linguae usus, ut apud magnam Ecclesiae partem
viget, perspicuum est venustumque unitatis signum, ac remedium
efficax adversus quaslibet germanae doctrinae corruptelas.
In non paucis tamen ritibus vulgati sermonis usurpatio>
valde utilis apud populum exsistere potest; nihilominus uniusApostolicae
Sedis est id concedere; atque adeo, ea inconsulta
eaque non approbante, nihil prorsus hoc in genere fieri fas est,
quandoquidem, ut diximus, sacrae Liturgiae ordinatio ab eius
consilio ac nutu omnino pendet.
Haec eadem iudicandi ratio tenenda est, cum de conatibusagitur,
quibus nonnulli enitantur quoslibet antiquos ritus ac
caerimonias in usum revocare. Utique vetustae aetatis Liturgia
veneratione procul dubio digna est; verumtamen vetus usus,
non idcirco dumtaxat quod antiquitatem sapit ac redolet, aptior
ac melior existimandus est vel in semet ipso, vel ad consequentia
tempora novasque rerum condiciones quod attinet. Recentiores
etiam liturgici ritus reverentia observantiaque digni sunt, quoniam
Spiritus Sancti afflatu, qui quovis tempore Ecclesiae adest
ad consummationem usque saeculorum, orti sunt; suntque 52
iidem pariter opes, quibus melita Iesu Christi Sponsa utitur
ad hominum sanctitatem excitandam procurandamque.
Ad sacrae Liturgiae fontes mente animoque redire sapiens
profecto ac laudabilissima res est, cum disciplinae huius studium,
ad eius origines remigrans, haud parum conferat ad
festorum dierum significationem et ad formularum, quae usurpantur,
sacrarumque caerimoniarum sententiam altius diligentiusque
pervestigandam : non sapiens tamen, non laudabile
est omnia ad antiquitatem quovis modo reducere. Itaque, ut
exemplis utamur, is ex recto aberret itinere, qui priscam altari
velit mensae formam restituere; qui liturgicas vestes velit nigro

52 Cf. MATTH., XXVIII, 20.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.