AAS 39 (1947), p. 546
semper carere colore; qui sacras imagines ac statuas e templis
prohibeat; qui divini Redemptoris in Crucem acti effigies ita
conformari iubeat, ut corpus eius acérrimos non referat, quos
passus est, cruciatus; qui denique polyphonicos, seu multisonos
concentus reprobet ac repudiet, etiamsi normis obtempèrent ab
Apostolica Sede datis.
Quemadmodum enim e catholicis cordatus nemo, eo consilio
ductus ut ad veteres revertat formulas, a prioribus Conciliis
adhibitas, illas respuere potest de christiana doctrina sententias,
quas Ecclesia, adspirante moderanteque divino Spiritu,
recentiore aetate, ubere cum fructu, composuit retinendasque
decrevit; itemque quemadmodum e catholicis cordatus
nemo vigentes leges repudiare potest, ut ad praescripta
regrediatur, quae ex antiquissimis hauriantur canonici iuris
fontibus; ita pari modo, cum de sacra Liturgia agitur, qui ad
antiquos redire ritus consuetudinesque velit, novas repudiando
normas, quae ex providentis Dei consilio ob mutatas rerum
condiciones fuere inductae, non is procul dubio, ut facile cernere
est, sapienti rectoque movetur studio.
Haec enim cogitandi agendique ratio nimiam illam reviviscere
iubet atque insanam antiquitatum cupidinem, quam illegitimum
excitavit-Pistoriense concilium, itemque multiplices
illos restituere enititur errores, qui in causa fuere, cur conciliabülum
idem cogeretur, quique inde non sine magno animorum
detrimento consecuti sunt, quosque Ecclesia, cum evigilans semper
exsistat « fidei depositi » custos sibi a divino Conditore concrediti,
iure meritoque reprobavi! Etenim prava id genus pro- 53
posita atque incepta eo contendunt, ut actionem illam exténuent
ac débilitent, sanctitatis effectricem, qua sacra Liturgia
-adoptionis filios ad caelestem Patrem salutariter dirigit. •
Omnia igitur ita fiant, ut debita servetur cum Ecclesiastica
Hierarchia coniunctio. Nemo sibi arbitrium sumat normas sibimet
ipsi decernendi easdemque ex voluntate sua ceteris impe-
4 3 Cf. Pius VI, Const. Auctorem fidei, oL d. xxvm Aug. MDCCXCIV, nn. XXXI-XXXIV,
XXXIX, LXII, LXVI, LXIX-LXXIV.