AAS 39 (1947), p. 551

hoc sui ipsius pretio mundum redemerit, in veram reapse animorum
hominum possessionem veniat. Quamobrem ut eorum
redemptio ac salus, ad singulos quod attinet et ad subsequentes
posteritates omnes in finem usque saeculi, opere efficiatur Deoque
habeatur accepta, opus est prorsus ut singillatim hominesvitali
modo Crucis Sacrificium attingant, ideoque quae ex eo
eduntur merita iisdem impertían tur. Dici quodammodo potest
in Calvaria Christum piacularem salutaremque instruxisse piscinam,
quam suo replevit effuso cruore : at si homines eius non
se mergunt in undas, atque inibi suas iniquità tum maculas
non detergunt, purificati ac salvi fieri profecto nequeunt.
Ut igitur in sanguine Agni singuli peccatores dealbentur,.
socius Christifidelium labor requiritur. Licet enim Christus,
universe loquendo, totum humanum genus morte sua cruenta
Patri reconciliaverit, voluit tamen ut omnes ad Crucem suam.
per sacramenta potissimum ac per Eucharistiae Sacrificium,
accederent atque adducerentur, ut ab se partos ex Cruce fructus
assequerentur salutares. Qua quidem actuosa singulorum participatione,
quemadmodum membra divino suo Capiti cotidie
magis assimulantur, sic etiam salus ex Capite profluens impertitur
membris: ita quidem ut nos possimus divi Pauli iterare
verba: « Christo confixus sum Cruci: vivo autem, iam non ego,
vivit vero in me Christus». Sicut enim, iam alia opportuni- 74
tate data, enucleate satis ex suscepto consilio ediximus, Christus
Iesus « dum in Cruce emoriens, immensum Redemptionis
thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus est;
ubi de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id efficiendae
sanctitatis opus non modo cum intaminata sua Sponsa communicat,
sed ex eius etiam opera vult quodammodo oriri ».7 5
Augustum autem altaris Sacrificium eximium est veluti
instrumentum, quo promerita e divini Redemptoris Cruce orta
credentibus distribuuntur: « quoties huius hostiae commemoratio
celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur ». Illud7 6

74 Gal., II, 19,20.
7 5 Litt. Encycl. Mystici Corporis, d d. xxix Iun. MOMXLIII
76 Missale Rom., Secreta Dom. IX post Pentee.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.