AAS 39 (1947), p. 552

tamen, nedum cruenti Sacrificii dignitatem minuat, eius potius
magnitudinem necessitatemque, ut Tridentina Synodus asseverat,
declarat magisque perspicuas reddit. Dum cotidie im- 77
molatur, nos admonet aliam non esse salutem, nisi in Cruce
Domini Nostri Iesu Christi; eiusmodi autem Sacrificii con- 78
tinuationem « ab ortu ... solis usque ad occasum » Deum 79
ipsum perfici velle, ne gloriae gratiarumque actionis intermittatur
hymnus, ab hominibus idcirco Creatori debitus, quod
perpetuo eius indigeant auxilio, divinique indigeant Redemptoris
sanguine ad ea delenda peccata, quae eius provocant iustitiam.

«ii-
•ir tvExpedit
igitur, Venerabiles Fratres, christifideles omnes animadvertant
summo sibi officio esse summaeque dignitati Eucharisticum
participare Sacrificium; idque non quiescenti neglegentique
animo et ad alia excurrenti atque vaganti, sed tam
impense tamque actuose ut cum Summo Sacerdote arctissime
coniugentur secundum illud Apostoli: « Hoc ... sentite in vobis,
quod et in Christo Iesu » ; atque una cum ipso et per ipsum8 0
illud offerant, unaque cum eo se devoveant.
Christus utique sacerdos est, sed nobis non sibi sacerdos,
cum vota religionisque sensus totius humani generis nomine
aeterno Patri deferat; idem pariter victima est, sed nobis,
cum semet ipsum in vicem hominis culpis obnoxii reponat.
Iamvero illud Apostoli «hoc ... sentite in vobis quod et in
Christo Iesu » a christianis omnibus postulat, ut eo modo animum
in se referant affectum, quantum humana potest facultas,
quo divini Redemptoris animus affectus erat, cum sui ipsius
faciebat Sacrificium; humilem nempe referant mentis demissiönem,
summaeque Dei Maiestati adorationem adhibeant, honorem,
laudem gratiarumque actionem. Postulat praeterea ab

" Cf. Sess. XXII, c. 2 et can. 4
78 Cf. Gal., VI, 14.

7 9 MAL., I, 11.
80 Philipp,, II, 5.,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.