AAS 39 (1947), p. 553
iisdem tit victimae condicionem quodammodo sumant, ut semet
ipsos ad Evangelii praecepta abnegent, ut paenitentiae ultro
libenterque dent operam, utque admissa quisque sua detestentur
et expient. Postulat denique ut omnes una cum Christo
mysticam in Cruce mortem obeamus, ita quidem ut Pauli sententiam
usurpare possimus: « Christo confixus sum Cruci-'».**'
Quod tamen christifideles Eucharisticum participant Sacrificium,
non idcirco sacerdotali etiam potestate fruuntur. Id
quidem vestrorum gregum clare prae oculis ponatis omnino
necesse est.
Sunt enim, Venerabiles Fratres, qui hodie ad iam olim
damnatos errores accedentes, doceant in Novo Testamento 82
sacerdotii nòmine id solummodo venire, quod ad omnes spectet,
qui sacri fontis lavacro expiati fuerint; itemque praeceptum
illud, quo Iesus Christus in novissima caena id Apostolis commiserat
faciendum, quod ipse fecerat, ad cunctam directo pertinere
christifidelium Ecclesiam; atque exinde, deinceps tantum,
hierarchicum consecutum esse sacerdotium. Quapropter populum
autumant vera perfrui sacerdotali potestate, sacerdotem
autem solummodo agere ex delegato a communitate munere.
Quam ob rem Eucharisticum Sacrificium veri nominis « concelebrationem
» existimant, ac reputant expedire potius ut sacerdotes
una cum populo adstantes « concelebrent », quam ut
privatim Sacrificium offerant absente populo.
Quantopere captiosi huius generis errores iis contradicant
veritatibus, quas iam supra asseveravimus, de gradu tractantes
quo sacerdos in Mystico Iesu Christi Corpore pollet, explanare
supervacaneum est. Illud tamen in memoriam revocandum
esse ducimus, sacerdotem nempe idcirco tantum populi vices
agere, quia personam gerit Domini nostri Iesu Christi, quatenus
membrorum omnium Caput est, pro iisdemque semet ipsum
offert; ideoque ad altare accedere ut ministrum Christi, Christo
inferiorem, superiorem autem populo. Populum contra, quippe 83
81 Gal., II, 19.
82 Cf. Conc. Trid., Sess. XXIII, c. L
S 3 Cf. S. ROBERTUS BELI, ARM.., De Missa, II, cap. 4
37 - Acri , vol. XIV , n. 14. — 2-12-947.