AAS 39 (1947), p. 554

qui nulla ratione Divini Redemptoris personam sustineat, neque
conciliatur sit inter seipsum et Deum, nullo modo iure sacerdotali
frui posse.
Quae quidem fidei certitudine constant; at praeterea christifideles
etiam divinam offerre hostiam, diversa tamen ratione,
dicendi sunt.
Id iam luculentissime nonnulli ex Decessoribus Nostris et
Ecclesiae doctoribus declararunt. « Non solum, ita imm. mem.
Innocentius III, offerunt sacerdotes, sed et universi fideles :
nam quod specialiter adimpletur ministerio sacerdotum, hoc
universaliter agitur voto fidelium ». Ac placet unum saltemS 1
ex pluribus S. Roberti Bellarmini enatis in hanc rem afferre:
« Sacrificium, inquit, in persona Christi principaliter offertur.
Itaque ista oblatio, consecrationem subsequens, est quaedam
testificatio, quod tota Ecclesia consentiat in oblationem a Christo
factam, et simul cum illo offerat ». 8r>
Eucharistici quoque Sacrificii ritus ac preces haud minus
clare significant atque ostendunt victimae oblationem una cum
populo a sacerdotibus fieri. Non solum enim post panis ac vini
oblationem sacrorum administer, ad populum conversus, significanter
dicit : « Orate fratres, ut meum ac vestrum sacrificium
acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem » ; sed8 6
praeterea supplicationes, quibus Deo divina offertur hostia, plurali
numero plerumque eduntur; in iisdemque non semel, indicatum
est, populum etiam hoc augustum participare Sacrificium,
quatenus idem offerentem. Haec enim, verbi gratia, habentur:
«Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt. ...
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae
tuae, quaesumus Domine, ut placatus accipias. ... Nos servi
tui, sed et plebs tua sancta offerimus praeclarae Maiestati tuae
de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam
immaculatam n . 8 7

M De Sacio Altaris Master io, III, 6.
ss De Missa, I, cap. 27.
so Missale Rom., Or<lo Missae.
87 Ibidem, Canoa Missae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.