AAS 39 (1947), p. 613

gnitatem evehimus eique atque pro tempore Episcopis Eawalpindiensibus
omnia tribuimus iura, privilegia, insignia, honores et gratias, quibus
ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi
fruuntur et gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Dioecesim autem Eawalpindiensem
suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Delhiensi
et Simlensi, cuius propterea Archiepiscopi metropolitico iuri Episcopos
pro tempore Eawalpindienses subiectos volumus. Quum vero praesentis
temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac Dioecesi Canonicorum
Capitulum modo constituatur, indulgemus ut interim pro
Canonicis Dioecesani Consultores eligantur et adhibeantur. Quod autem
attinet ad huius Dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis
seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad illorum qui
in sortem Domini vocati sint institutionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera aliaque huiusmodi servanda iubemus, quae sacri canones
et decreta synodalia in Indiis Orientalibus vigentia praescribunt. Mensae
episcopalis dotem constituent curiae emolumenta et oblationes, quae
a fidelibus, in quorum bonum nova Dioecesis erecta est, praeberi solent,
praeter bona illa, si quae sint, ad Praefecturam Apostolicam de Kafiristan
et Cashmirensem iam pertinentia. Ad quae omnia, uti supra disposita
ac statuta, exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus
Fratrem Leones Petrum Kierkels, Nostrum in Indiis Orientalibus Delegatum
Apostolicum, deligimus eique propterea necessarias ad id et opportunas
tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum dé quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto eidem
onere authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
de Propaganda Fide quamcitius transmittendi. Volumus
denique ut harum Litterarum transumptis vel exçerptis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae
hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, nullo unquam
tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas tanquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere, et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.