AAS 39 (1947), p. 614

volumus ac decernimus ; non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel
generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis, quibus omnibus, etiam speciali mentione dignis,
per praesentes derogamus. Nemini ergo liceat banc paginam evectionis,
erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, decreti, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud IS. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die decima Iulii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. E E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 96 — Al. Trussardi.

VI

DE TAMENG
(TAMIMENSIS)

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE TAMING IN DIOECESIM « TAMIMENSEM » NO-

MINE CONSTITUITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inceptum a Nobis opus episcopalem in Sinis hierarchiam constituendi
prosequi cupientes atque animo volventes in Praefectura Apostolica de
Taming, opera potissimum sodalium Societatis Iesu eorumque indefesso
labore constantique zelo, non mediocre catholicam religionem incrementum
suscepisse et missionalia opera multiplicata esse, sane congruum
visum est Praefecturam illam ad dioecesis gradum et dignitatem extollere.
Nos itaque, attento favorabili voto Internuntii Apostolici in Sinis,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.