AAS 39 (1947), p. 78
Nictheroyensis, qui ab hac Apostolica Sede expostulavit ut, ad maiorem
Christifidelium utilitatem, a territorio suae Dioecesis, quae per nimis
amplam regionem se extendit, pars separetur atque exinde, duabus
adiectis paroeciis a dioecesi Barrensi de Pirahy, istius Ordinario in hoc
consentiente, seiungendis, nova erigatur Dioecesis, alteri concredenda
Pastori. Suppleto igitur, quatenus opus sit, aliorum quorum intersit vel
qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis, certa
scientia, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine a quam supra diximus
Dioecesi Nictheroyensi territorii partem distrahimus, has complectentem
paroecias : Sâo Pedro d'Alcantara do Petropolis, S. Antonio
do Alto da Serra, San Norberto, Cascatinha, Itaipava, Sào José do Rio
Preto, S. Antonio do Alto da Serra de Sebastiana, Nossa Senhora da
Piedade di Mage, S. Nicolau da Surui, Irihomirim, Gapimirim, Nossa
Senhora da Guia de Pacapaiba, S. Ana de Tiradentes, Nossa Senhora da
(lonceiçào de Reimposta, Nossa Senhora das Dores de Areal, Nossa
Senhora do Pilar. Item a Dioecesi Barrensi de Pirahy duas seiungimus
paroecias, videlicet S. Joâo de Nerity et Gaxias. fex ita a vu Isis a Dioecesibus
Nictheroyensi et Barrensi de Pirahy territoriis novam erigimus
Dioecesim, a Petropolis urbe « Petropolitanam » nuncupandam. Huius
novae Dioecesis episcopalem sedem in ipsa Petropolis urbe, a qua Dioecesis
nomen mutuatur, constituimus, eamque propterea ad civitatis episcopalis
fastigium extollimus eique tribuimus iura omnia et privilegia,
quae ceteris episcopalibus civitatibus competunt. Episcopi vero cathedram
in ecclesia Deo in honorem S. Petri de Alcantara dicata, in eadem
urbe exstante, figimus illamque idcirco ad Cathedralis Ecclesiae gradum
et dignitatem evehimus eique et Petropolitanis pro tempore Episcopis
omnia tribuimus iura; honores, insignia, privilegia, favores et
gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure
communi gaudent illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Novam porro hanc Petropolitanam
Ecclesiam suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae
S. Sebastiani Fluminis Ianuarii et Petropolitanos pro tempore Episcopos
metropolitico iuri Archiepiscopi S. Sebastiani Fluminis Ianuarii subiicimus.
Episcopalem mensam constituent Curiae emolumenta et oblationes,
quae a fidelibus praeberi solent, praeter ea, quae ad hunc finem iam
collecta sunt. Quod vero attinet ad eiusdem Dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, ad* clericorum
et fidelium iura et onera, 'aliaque id genus, servanda iubemus
quae sacri cánones praescribunt. Quum autem praesentis temporis adiuncta
haud permittant quominus in nova ista Dioecesi Canonicorum Capi-