AAS 39 (1947), p. 79

tulum modo instituatur, indulgemus ut interim pro Canonicis Consultores
dioecesani ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Quod
clerum peculiariter spectat volumus ut, simul ac hae Litterae Nostrae
ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti in cuius territorio legitime degunt. Mandamus insuper
ut in Petropolitana Dioecesi quum primum fieri poterit, saltem'parvum
Seminarium iuxta Codicis Iuris Canonici praescripta et normas a
S. Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum traditas
erigatur. Volumus vero ut duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus,
ab hac quoque Dioecesi eiusque sumptibus alendi ad Collegium Brasilianum
de Urbe non intermissa vice mittantur ut, sub oculis fere ipsius
Romani Pontificis, in spem Ecclesiae instituantur. Volumus denique ut
a dioecesium Nictheroyensis et Barrensis de Pirahy cancellariis documenta
omnia et acta, quae novam Petropolitanam dioecesim respiciunt,
istius Dioecesis Cancellariae tradantur ut in eius archivo diligenter
serventur. Ad quae omnia ut saprà disposita exsecutioni mandanda
venerabilem Fratrem Carolum Ohiarlo, Archiepiscopum titularem Amidenum
ac Nuntium Apostolicum apud Brasilianam Rempublicam, deligimus,
eique propterea necessarias ad id et opportunas tribuimus facultates,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum eique onus facimus authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem
quamprimum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in
eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum intersit vel
qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione
digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo
unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu
intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali vel inexcogitato,
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas,
tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emana tas,
perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere, et, si secus, super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse ac
fore volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis
in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis
editis, generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis
et quibusvis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litte-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.