AAS 4 (1912), p. 188
TITULUS I.
Quae causae Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali
subiiciuntur.
ART. 1.
Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal, iuxta Legis
Propriae can. 37, videt tamquam sibi propria et praecipua :
a) de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, ob
quam ipse recusetur ;
b) de violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus allatis
eo quod actum nullum vel iniustum in iudicando posuerint ;
c) de querela nullitatis contra sententiam rotalem ;
d) de expostulatione pro restitutione in integrum adversus
rotalem sententiam, quae in rem iudicatam transierit.
Praeter hosce casus, ex commissione SSmi iudicat etiam, de
restitutione in integrum contra sententiam ab aliqua S. Congregatione
emissam.
ART. 2.
Suspicionis exceptioni locum praebent :
a) quaestiones nondum per iudicium decisae inter aliquem
Auditorem et partes ;
b) inimicitiae graves;
c) ratio aliqua ob quam deduci iure liceat Auditori quodvis
commodum morale aut oeconomicum ex causa esse proventurum
; aut ipsum alteri partium litigantium nimis adhaerere ;
d) opinio sive consilium circa causam ab Auditore emissum
; causa ab eo cognita in alio iurisdictionis gradu tamquam
iudice vel arbitro ; causa iam alias ab ipso propugnata uti advocato
vel procuratore ;
e) necessitudo cuiusque gradus in linea recta, atque in
linea transversa usque ad quartum gradum computationis civilis
inclusive; affinitas indirecta cuiusque gradus; transversa usque
ad secundum.