AAS 4 (1912), p. 187

SIGNATURA APOSTOLICA

REGULAE SERVANDAE IN IUDICIIS

APUD

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

APPROBATAE ET CONFIRMATAE
A PIO PAPA X

Regulae, quibus apud Supremum Apostolicae Signaturae
Tribunal causarum pertractationis ordo et ratio statuitur,
non brevi temporis intervallo ad experimentum
adhibitae, atque ab Emis PP. Cardinalibus in idem Tribunal
adlectis sedulo recognitae, Apostolicae demum sanctioni
humillime submissae fuere. Sanctissimus autem Dnus
N. Pius PP. X, ipsas Regulas, probato earum tenore, in
audientia habita hac die vi mensis Martii mcmxii ab infrascripto
Cardinali Praefecto, confirmare ratasque facere
dignatus est; quin imo vim iisdem auctoritatemque Legis
peculiaris pro Supremo Apostolicae Signaturae Tribunali
attribuens, in Acta Apostolicae Sedis referri, promulgari et
ab omnibus, ad quos spectet, stricte in posterum observari
iussit.

Romae, die vi mensis Martii MCMXII.

VINCENTIUS CARD. VANNUTELLI,
S. A. S. T. Praefectus.

L- & S.
NICOLAUS MARINI, a Secretis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.