AAS 4 (1912), p. 57

Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera
damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut
in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in
Indice librorum vetitorum indictis.

ZENNER-WIESMANN, W. KOCH et O. WECKER, AUG. HUMBERT, OTTOCARUS
PROHASZKA et auctor (P. A. S.) operis inscripti Catechismo di storia
sacra, decretis S. Congregationis, editis diebus 8 Maii et 5 Iunii 1911,
quibus quidam libri ab eis conscripti notati et in Indicem librorum prohibitorum
inserti sunt, laudabiliter se subiecerunt.

Quibus SSmo Domino Nostro Pio Papae X per me infrascriptum
Secretarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari
praecepit. In quorum fidem etc.
Datum Romae, die 24 Ianuarii 1912.

F. CARD. DELLA VOLPE, Praefectus.

L. 83 S. Thomas Esser, O. P., Secretarius.

S. CONGREGATIO RITUUM

i
URBIS ET ORBIS.

Quum ob reductionem Festorum ad tramitem Motu proprio de
Diebus Festis et Decretorum Sacrae Rituum Congregationis diebus 24
et 28 Iulii anno 1911 editorum, attenta etiam Constitutione Apostolica
« Divino afflatu », ne oriatur confusio, necesse sit nonnullas speciales
Breviarii et Missalis rubricas novis dispositionibus aptari; Sacra Rituum
Congregatio, firmis manentibus quae decreta sunt in Praescriptionibus
Temporariis N. IV, ad calcem Rubricarum iuxta memoratam Constitutionem
adiectis, quoad Rubricas Generales; quae sequuntur in novis
Breviarii et Missalis editionibus imprimendis inserenda censuit, si tamen
Sanctissimo Domino Nostro placuerit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.