AAS 4 (1912), p. 201

Si quae in ipsis R. P. D. Secretarius corrigenda quomodocumque
iudicaverit, ea adamussim ab advocato servabuntur; secus
idem advocatus poenis a Lege Propria, can. 30 num. 6 constitutis,
mulctabitur.

ART. 42.
Documenta deponenda erunt in formis penes Cancellariam
S. T., ut ibidem libere examinari possint a partibus; quae autem
in summarium relata erunt, ea cum duplici exemplari ex rudi
typorum impressione tradentur.

ART. 43.

Notarius protocolli una cum Custode Archivi S. T. collationem
peraget huiusmodi exemplarium cum documentis originalibus.
Factae collationis testimonium reddetur vel in calce
cuiusque documenti, vel etiam in fine summarii ; quod, hoc testimonio
carens, neque vulgari neque distribui poterit.

ART. 44.
Ex duobus tum defensionis tum summarii rudibus exemplaribus,
uti supra exhibitis, alterum parti pro definitiva impressione
restituetur, alterum in Cancellaria S. T. servabitur
ad correctiones, si oportuerit, conferendas.

ART. 45.
Defensionis distributio fiet triginta diebus ante causae definitionem
in Cancellaria S. T.
Officialis S. T. Distributor defensionem cum summario inter
partes commutat ; in ea quae actis alligato fidem facit peractae
exhibitionis et permutationis ; exemplaria denique Emis Patribus,
R. P. D. Secretario, R. P. Consultori cuius votum fuerit
requisitum, Promotori Iustitiae aut Vinculi Defensori, quum
in iudicium venerint, per apparitorem S. T. statim transmittet.

ART. 46.
Responsiones atque documenta in summario additionali
alliganda quindecim diebus ante causae definitionem produ-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.