AAS 4 (1912), p. 202

centur; distributio autem fiet decem diebus ante plenarium
Emorum Patrum Conventum iuxta formam in art. 41-45
descriptam.

ART. 47.
Officialis Distributor, simul cum responsionum exemplaribus,
ad Emum Iudicem, qui Ponens seu Relator in causa fuerit
designatus, acta omnia originalia, quae ad causam referuntur,
transmittet.

ART. 48.

R. P. D. Secretarii erit singulis Emis Patribus in S. T. adlectis
non minus decem diebus ante causae definitionem, ex officio
fasciculum mittere, in quo status iuridicus causae exponatur et
summaria a partibus adducta compleantur; additis scilicet documentis,
quae necessaria atque opportuna videantur ad causam
satius Emis Patribus enucleandam.
Quod si quis ex RR. PP. Consultoribus in causam suo voto
intervenerit, ac post editas defensiones et responsiones a partibus,
novas animadversiones addere existimaverit, eae, si necesse
fuerit, in summario additionali ex officio Emis Patribus transmittentur
non minus quinque diebus ante causae definitionem.

ART. 49.

Responsionum distributione conclusum in causa reputantur
iuxta can. 27 Legis Propriae, iisque congruenter servatis,
quae in eiusdem can. § 3-4 statuuntur. Admitti tamen etiam tum
poterit discussio oralis, quae á R. P. D. Secretario requiretur per
supplicem libellum, rationes extraordinarias explanantem invocati
beneficii et capita singularia ac distincta de quibus disceptandum
sit.

ART. 50.

Decretum R. P. D. Secretarii, quo discussio haec oralis admittitur
vel negatur, irrevocabile erit, atque partibus notificabitur,
addita citatione pro die, hora et loco disceptationis, si eadem
fuerit concessa,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.