AAS 4 (1912), p. 433

antiquae linguae graecae addiscendae, tribus tantum annis decretam
huius dioecesis erectionem proxime sequentibus in singulis paroeciis
ea lingua liturgica uti poterunt, quae hucusque usitata est, vetita prorsus
hungarica lingua, quam, quum non sit liturgica, in sacra Liturgia nunquam
adhibere licet.
Haec autem Sanctae Sedis praescriptio ut religiosissime observetur,
firmam spem fovemus Gubernium Hungariae, quemadmodum pacto se
obstrinxit, Sacrorum Antistitibus pro tempore existentibus omne auxilium
et assiduam operam fore collaturum.
Quapropter animum Nostrum gratum exhibere volentes in Maiestatem
Suam Franciscum Iosephum Austriae Imperatorem et Hungariae
Regem apostolicum ob munificentiam, qua omnes sumptus nunc et in
posterum necessarios et opportunos pro dioecesis Hajdu-Doroghensis
constitutione ex publico aerario ferendos statuit, item pro certo habentes
eamdem Maiestatem Suam fore et deinceps prospecturam incremento
ac prosperitati ecclesiarum quoque ritus orientalis sicut et aliarum in
suis dominiis existentium, memoratae Maiestati Suae, eiusque Successoribus,
ius Romano Pontifici pro tempore existenti nominandi seu
praesentandi infra tempus a iure statutum ad dictam Hajdu-Doroghensem
cathedralem ecclesiam dignum et idoneum ecclesiasticum virum
iis omnibus praeditum dotibus quas sacri Canones requirunt, ab eodem
Romano Pontifice in episcopum praeficiendum, concedimus.
Dioecesim praeterea Hajdu-Doroghensem, ut praefertur erectam,
iurisdictioni ac dependentiae sacrae Congregationis de Propaganda Fide
pro negotiis Rituum Orientalium subiicimus, simulque suffraganeam
constituimus archidioecesis Latini ritus Strigoniensis, cuius archiepiscopi
metropolitico iuri episcopos pro tempore existentes HajduDoroghenses
subdimus.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, nullo
unquam tempore, ex quocumque capite vel defectu, aut quavis ex
alia causa quantumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata etiam ex
eo quod causae propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae,
seu iustificatae non fuerint, de subreptionis, aut obreptionis,
vel nullitatis, aut invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam
alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et i o ex cogitabili
ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente,
defectu seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates
et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta
non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore, vel praetextu,
aliave ratione, aut causa, etiam tali quae ad effectum validitatis earum-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.