AAS 4 (1912), p. 440

efficaces semper extare et manere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse atque definiendum,
irritumque fieri et inane, si secus super his a quovis, qualibet auctoritate,
scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis
quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die
XXI maii MCMXII, Pontificatus Nostri anno nono.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L.. £ß S. a Secretis Status.

IL

PRAEFECTURA APOSTOLICA INSULARUM SALOMONICARUM MERIDIONALIUM,

MUTATIS FINIBUS, IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR.

PIUS PP. x.
Ad futuram rei memoriam. - Maxima semper afficimur laetitia
quum Nobis relatum sit, auctum iii aliqua regione fidelium numerum
postulare ut nova ibi Ecclesia cum proprio Pastore instituatur. Pergratas
igitur preces dilectus filius Ioannes Raffin, Praepositus generalis Societatis
Mariae, adhibuit nobis, ut fines statutos iam ab annis MDCCCXCVII
et insequente pro apostolicis Praefecturis insularum Salomonicarum,
quae sunt religiosae eiusdem famuiae curis concreditae, nunc secundum
novam potioremque ordinationem immutare, et ex eis insulas meridionales,
ubi, Deo opitulante, potiores catholicae fidei progressus comprobantur,
in apostolicum Vicariatum constituere dignaremur. Nos autem,
quibus persuasum est has novas dispositiones in uberius earumdem
insularum bonum cessuras, et cogitatum apostolicum Vicariatum id
esse praecipue consecuturum, ut Missionariorum animi erigantur atque
haereticorum infirmantur conatus, pia huiusmodi vota, post deliberationem
quam hac super re cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardd. Christiano
nomini propagando praepositis habuimus diligentem, benigne
excipienda censuimus. Quare motu proprio, certa scientia ac de apostolicae
potestatis Nostrae plenitudine, finibus apostolicarum Praefecturarum
quae ex Salomonicis insulis componuntur, ex proposito schemate
immutatis, ac novis limitibus statutis, Praefecturam meridionalem
in Vicariatum apostolicum erigimus et constituimus, eodem ei Salomonicarum
insularum meridionalium nomine servato, quo ipsa Praefectura
appellabatur. Iis itaque insulis, Anglicae dominationi in praesentiarum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.